Liber 8 De civitate Dei · Capítulo 8 de 23
Obra Menu

Liber 8

Liber 8

Augustine: De Civitate Dei Liber VIII AUGUSTINI DE CIVITATE DEI LIBER VIII [I] Nunc intentiore nobis opus est animo multo quam erat in superiorum solutione quaestionum et explicatione librorum. De theologia quippe, quam naturalem uocant, non cum quibuslibet hominibus (non enim fabulosa est uel ciuilis, hoc est uel theatrica uel urbana; quarum altera iactitat deorum crimina, altera indicat deorum desideria criminosiora ac per hoc malignorum potius daemonum quam deorum), sed cum philosophis est habenda conlatio; quorum ipsum nomen si Latine interpretemur, amorem sapientiae profitetur. Porro si sapientia Deus est, per quem facta sunt omnia, sicut diuina auctoritas ueritasque monstrauit, uerus philosophus est amator Dei. Sed quia res ipsa, cuius hoc nomen est, non est in omnibus, qui hoc nomine gloriantur (neque enim continuo uerae sapientiae sunt amatores, quicumque appellantur philosophi): profecto ex omnibus, quorum sententias litteris nosse potuimus, eligendi sunt cum quibus non indigne quaestio ista tractetur. Neque enim hoc opere omnes omnium philosophorum uanas opiniones refutare suscepi, sed eas tantum, quae ad theologian pertinent, quo uerbo Graeco significari intellegimus de diuinitate rationem siue sermonem; nec eas omnium, sed eorum tantum, qui cum et esse diuinitatem et humana curare consentiant, non tamen sufficere unius incommutabilis Dei cultum ad uitam adipiscendam etiam post mortem beatam, sed multos ab illo sane uno conditos atque institutos ob eam causam colendos putant. Hi iam etiam Varronis opinionem ueritatis propinquitate transcendunt; si quidem ille totam theologian naturalem usque ad mundum istum uel animam eius extendere potuit, isti uero supra omnem animae naturam confitentur Deum, qui non solum mundum istum uisibilem, qui saepe caeli et terrae nomine nuncupatur, sed etiam omnem omnino animam fecerit, et qui rationalem et intellectualem, cuius generis anima humana est, participatione sui luminis incommutabilis et incorporei beatam facit. Hos philosophos Platonicos appellatos a Platone doctore uocabulo deriuato nullus, qui haec uel tenuiter audiuit, ignorat. De hoc igitur Platone, quae necessaria praesenti quaestioni existimo, breuiter adtingam, prius illos commemorans, qui eum in eodem genere litterarum tempore praecesserunt. [II] Quantum enim adtinet ad litteras Graecas, quae lingua inter ceteras gentium clarior habetur, duo philosophorum genera traduntur: unum Italicum ex ea parte Italiae, quae quondam magna Graecia nuncupata est; alterum Ionicum in eis terris, ubi et nunc Graecia nominatur. Italicum genus auctorem habuit Pythagoram Samium, a quo etiam ferunt ipsum philosophiae nomen exortum. Nam cum antea sapientes appellarentur, qui modo quodam laudabilis uitae aliis; praestare uidebantur, iste interrogatus, quid profiteretur, philosophum se esse respondit, id est studiosum uel amatorem sapientiae; quoniam sapientem profiteri arrogantissimum uidebatur. Ionici uero generis princeps fuit Thales, Milesius, unus illorum septem, qui sunt appellati sapientes. Sed illi sex uitae genere distinguebantur et quibusdam praeceptis ad bene uiuendum accommodatis; iste autem Thales, ut successores etiam propagaret, rerum naturam scrutatus suasque disputationes litteris mandans eminuit maximeque admirabilis extitit, quod astrologiae numeris conprehensis defectus solis et lunae etiam praedicere potuit. Aquam tamen putauit rerum esse principium et hinc omnia elementa mundi ipsumque mundum et quae in eo gignuntur existere. Nihil autem huic operi, quod mundo considerato tam mirabile aspicimus, ex diuina mente praeposuit. Huic successit Anaximander, eius auditor, mutauitque de rerum natura opinionem. Non enim ex una re, sicut Thales ex umore, sed ex suis propriis principiis quasque res nasci putauit. Quae rerum principia singularum esse credidit infinita, et innumerabiles mundos gignere et quaecumque in eis oriuntur; eosque mundos modo dissolui, modo iterum gigni existimauit, quanta quisque aetate sua manere potuerit; nec ipse aliquid diuinae menti in his rerum operibus tribuens. Iste Anaximenen discipulum et successorem reliquit, qui omnes rerum causas aeri infinito dedit, nec deos negauit aut tacuit; non tamen ab ipsis aerem factum, sed ipsos ex aere ortos credidit. Anaxagoras uero eius auditor harum rerum omnium, quas uidemus, effectorem diuinum animum sensit et dixit ex infinita materia, quae constaret similibus inter se particulis rerum omnium; quibus suis et propriis singula fieri, sed animo faciente diuino. Diogenes quoque Anaximenis alter auditor, aerem quidem dixit rerum esse materiam, de qua omnia fierent; sed eum esse compotem diuinae rationis, sine qua nihil ex eo fieri posset. Anaxagorae successit auditor eius Archelaus. Etiam ipse de particulis inter se similibus, quibus singula quaeque fierent, ita putauit constare omnia, ut inesse etiam mentem diceret, quae corpora aeterna, id est illas particulas, coniungendo et dissipando ageret omnia. Socrates huius discipulus fuisse perhibetur, magister Platonis, propter quem breuiter cuncta ista recolui. [III] Socrates ergo, primus uniuersam philosophiam ad corrigendos componendosque mores flexisse memoratur, cum ante illum omnes magis physicis, id est naturalibus, rebus perscrutandis operam maximam inpenderent. Non mihi autem uidetur posse ad liquidum colligi, utrum Socrates, ut hoc faceret, taedio rerum obscurarum et incertarum ad aliquid apertum et certum reperiendum animum intenderit, quod esset beatae uitae necessarium, propter quam unam omnium philosophorum inuigilasse ac laborasse uidetur industria, an uero, sicut de illo quidam beneuolentius suspicantur, nolebat inmundos terrenis cupiditatibus animos se extendere in diuina conari. Quando quidem ab eis causas rerum uidebat inquiri, quas primas atque summas non nisi in unius ac summi Dei uoluntate esse credebat; unde non eas putabat nisi mundata mente posse conprehendi; et ideo purgandae bonis moribus uitae censebat instandum, ut deprimentibus libidinibus exoneratus animus naturali uigore in aeterna se adtolleret naturamque incorporei et incommutabilis luminis, ubi causae omnium factarum naturarum stabiliter uiuunt, intellegentiae puritate conspiceret. Constat eum tamen inperitorum stultitiam scire se aliquid opinantium etiam in ipsis moralibus quaestionibus, quo totum animum intendisse uidebatur, uel confessa ignorantia sua uel dissimulata scientia lepore mirabili disserendi et acutissima urbanitate agitasse atque uersasse. Vnde et concitatis inimicitiis calumniosa criminatione damnatus morte multatus est. Sed eum postea illa ipsa, quae publice damnauerat, Atheniensium ciuitas publice luxit, in duos accusatores eius usque adeo populi indignatione conuersa, ut unus eorum oppressus ui multitudinis interiret, exilio autem uoluntario atque perpetuo poenam similem alter euaderet. Tam praeclara igitur uitae mortisque fama Socrates reliquit plurimos suae philosophiae sectatores, quorum certatim studium fuit in quaestionum moralium disceptatione uersari, ubi agitur de summo bono, quo fieri homo beatus potest. Quod in Socratis disputationibus, dum omnia mouet asserit destruit, quoniam non euidenter apparuit: quod cuique placuit inde sumpserunt et ubi cuique uisum est constituerunt finem boni. Finis autem boni appellatur, quo quisque cum peruenerit beatus est. Sic autem diuersas inter se Socratici de isto fine sententias habuerunt, ut (quod uix credibile est unius magistri potuisse facere sectatores) quidam summum bonum esse dicerent uoluptatem, sicut Aristippus; quidam uirtutem, sicut Antisthenes. Sic alii atque alii aliud atque aliud opinati sunt, quos commemorare longum est. [IV] Sed inter discipulos Socratis, non quidem inmerito, excellentissima gloria claruit, qua omnino ceteros obscuraret, Plato. Qui cum esset Atheniensis honesto apud suos loco natus et ingenio mirabili longe suos condiscipulos anteiret, parum tamen putans perficiendae philosophiae sufficere se ipsum ac Socraticam disciplinam, quam longe ac late potuit peregrinatus est, quaquauersum eum alicuius nobilitatae scientiae percipiendae fama rapiebat. Itaque et in Aegypto didicit quaecumque magna illic habebantur atque docebantur, et inde in eas Italiae partes ueniens, ubi Pythagoreorum fama celebrabatur, quidquid Italicae philosophiae tunc florebat, auditis eminentioribus in ea doctoribus facillime conprehendit. Et quia magistrum Socratem singulariter diligebat, eum loquentem faciens fere in omnibus sermonibus suis etiam illa, quae uel ab aliis didicerat, uel ipse quanta potuerat intellegentia uiderat, cum illius lepore et moralibus disputationibus temperauit. Itaque cum studium sapientiae in actione et contemplatione uersetur, unde una pars eius actiua, altera contemplatiua dici potest (quarum actiua ad agendam uitam, id est ad mores instituendos pertinet, contemplatiua autem ad conspiciendas naturae causas et sincerissimam ueritatem): Socrates in actiua excelluisse memoratur; Pythagoras uero magis contemplatiuae, quibus potuit intellegentiae uiribus, institisse. Proinde Plato utrumque iungendo philosophiam perfecisse laudatur, quam in tres partes distribuit: unam moralem, quae maxime in actione uersatur; alteram naturalem, quae contemplationi deputata est; tertiam rationalem, qua uerum disterminatur a falso. Quae licet utrique, id est actioni et contemplationi, sit necessaria, maxime tamen contemplatio perspectionem sibi uindicat ueritatis. Ideo haec tripertitio non est contraria illi distinctioni, qua intellegitur omne studium sapientiae in actione et contemplatione consistere. Quid autem in his uel de his singulis partibus Plato senserit, id est, ubi finem omnium actionum, ubi causam omnium naturarum, ubi lumen omnium rationum esse cognouerit uel crediderit, disserendo explicare et longum esse arbitror et temere adfirmandum esse non arbitror. Cum enim magistri sui Socratis, quem facit in suis uoluminibus disputantem, notissimum morem dissimulandae scientiae uel opinionis suae seruare adfectat, quia et illi ipse mos placuit, factum est ut etiam ipsius Platonis de rebus magnis sententiae non facile perspici possint. Ex his tamen, quae apud eum leguntur, siue quae dixit, siue quae ab aliis dicta esse narrauit atque conscripsit, quae sibi placita uiderentur, quaedam commemorari et operi huic inseri oportet a nobis, uel ubi suffragatur religioni uerae, quam fides nostra suscepit ac defendit, uel ubi ei uidetur esse contrarius, quantum ad istam de uno Deo et pluribus pertinet quaestionem, propter uitam, quae post mortem futura est, ueraciter beatam. Fortassis enim qui Platonem ceteris philosophis gentium longe recteque praelatum acutius atque ueracius intellexisse ac secuti esse fama celebriore laudantur, aliquid tale de Deo sentiunt, ut in illo inueniatur et causa subsistendi et ratio intellegendi et ordo uiuendi; quorum trium unum ad naturalem, alterum ad rationalem, tertium ad moralem partem intellegitur pertinere. Si enim homo ita creatus est, ut per id, quod in eo praecellit, adtingat illud, quod cuncta praecellit, id est unum uerum optimum Deum, sine quo nulla natura subsistit, nulla doctrina instruit, nullus usus expedit: ipse quaeratur, ubi nobis serta sunt omnia; ipse cernatur, ubi nobis certa sunt omnia; ipse diligatur, ubi nobis recta sunt omnia. [V] Si ergo Plato Dei huius imitatorem cognitorem amatorem dixit esse sapientem, cuius participatione sit beatus, quid opus est excutere ceteros? Nulli nobis quam isti propius accesserunt. Cedat eis igitur non solum theologia illa fabulosa deorum criminibus oblectans animos impiorum, nec solum etiam illa ciuilis, ubi inpuri daemones terrestribus gaudiis deditos populos deorum nomine seducentes humanos errores tamquam suos diuinos honores habere uoluerunt, ad spectandos suorum criminum ludos cultores suos tamquam ad suum cultum studiis inmundissimis excitantes et sibi delectabiliores ludos de ipsis spectatoribus exhibentes (ubi si qua uelut honesta geruntur in templis, coniuncta sibi theatrorum obscenitate turpantur, et quaecumque turpia geruntur in theatris, comparata sibi templorum foeditate laudantur), et ea, quae Varro ex his sacris quasi ad caelum et terram rerumque mortalium semina et actus interpretatus est (quia nec ipsa illis ritibus significantur, quae ipse insinuare conatur, et ideo ueritas conantem non sequitur; et si ipsa essent, tamen animae rationali ea, quae infra illam naturae ordine constituta sunt, pro deo suo colenda non essent, nec sibi debuit praeferre tamquam deos eas res, quibus ipsam praetulit uerus Deus), et ea, quae Numa Pompilius re uera ad sacra eius modi pertinentia secum sepeliendo curauit abscondi et aratro eruta senatus iussit incendi. (In eo genere sunt etiam illa, ut aliquid de Numa mitius suspicemur, quae Alexander Macedo scribit ad matrem sibi a magno antistite sacrorum Aegyptiorum quodam Leone patefacta, ubi non Picus et Faunus et Aeneas et Romulus uel etiam Hercules et Aesculapius et Liber Semela natus et Tyndaridae fratres et si quos alios ex mortalibus pro diis habent, sed ipsi etiam maiorum gentium dii, quos Cicero in Tusculanis tacitis nominibus uidetur adtingere, Iuppiter, Iuno, Saturnus, Vulcanus, Vesta et alii plurimi, quos Varro conatur ad mundi partes siue elementa transferre, homines fuisse produntur. Timens enim et ille quasi reuelata mysteria petens admonet Alexandrum, ut, cum ea matri conscripta insinuauerit, flammis iubeat concremari.) Non solum ergo ista, quae duae theologiae, fabulosa continet et ciuilis, Platonicis philosophis cedant, qui uerum Deum et rerum auctorem et ueritatis inlustratorem et beatitudinis largitorem esse dixerunt; sed alii quoque philosophi, qui corporalia naturae principia corpori deditis mentibus opinati sunt, cedant his tantis et tanti Dei cognitoribus uiris, ut Thales in umore, Anaximenes in aere, Stoici in igne, Epicurus in atomis, hoc est minutissimis corpusculis, quae nec diuidi nec sentiri queunt, et quicumque alii, quorum enumeratione inmorari non est necesse, siue simplicia siue coniuncta corpora, siue uita carentia siue uiuentia, sed tamen corpora, causam principiumque rerum esse dixerunt. Nam quidam eorum a rebus non uiuis res uiuas fieri posse crediderunt, sicut Epicurei; quidam uero a uiuente quidem et uiuentia et non uiuentia, sed tamen a corpore corpora. Nam Stoici ignem, id est corpus unum ex his quattuor elementis, quibus uisibilis mundus hic constat, et uiuentem et sapientem et ipsius mundi fabricatorem atque omnium, quae in eo sunt, eumque omnino ignem deum esse putauerunt. Hi et ceteri similes eorum id solum cogitare potuerunt, quod cum eis corda eorum obstricta carnis sensibus fabulata sunt. In se quippe habebant quod non uidebant, et apud se imaginabantur quod foris uiderant, etiam quando non uidebant, sed tantummodo cogitabant. Hoc autem in conspectu talis cogitationis iam non est corpus, sed similitudo corporis; illud autem, unde uidetur in animo haec similitudo corporis, nec corpus est nec similitudo corporis; et unde uidetur atque utrum pulchra an deformis sit iudicatur, profecto est melius quam ipsa quae iudicatur. Haec mens hominis et rationalis animae natura est, quae utique corpus non est, si iam illa corporis similitudo, cum in animo cogitantis aspicitur atque iudicatur, nec ipsa corpus est. Non est ergo nec terra nec aqua, nec aer nec ignis, quibus quattuor corporibus, quae dicuntur quattuor elementa, mundum corporeum uidemus esse compactum. Porro si noster animus corpus non est, quo modo Deus creator animi corpus est? Cedant ergo et isti, ut dictum est, Platonicis; cedant et illi, quos quidem puduit dicere Deum corpus esse, uerum tamen eiusdem naturae, cuius ille est, animos nostros esse putauerunt; ita non eos mouit tanta mutabilitas animae, quam Dei naturae tribuere nefas est. Sed dicunt: Corpore mutatur animae natura, nam per se ipsa incommutabilis est. Poterant isti dicere: Corpore aliquo uulneratur caro, nam per se ipsa inuulnerabilis est. Prorsus quod mutari non potest, nulla re potest, ac per hoc quod corpore mutari potest, aliqua re potest et ideo incommutabile recte dici non potest. [VI] Viderunt ergo isti philosophi, quos ceteris non inmerito fama atque gloria praelatos uidemus, nullum corpus esse Deum, et ideo cuncta corpora transcenderunt quaerentes Deum. Viderunt, quidquid mutabile est, non esse summum Deum, et ideo animam omnem mutabilesque omnes spiritus transcenderunt quaerentes summum Deum. Deinde uiderunt omnem speciem in re quacumque mutabili, qua est, quidquid illud est, quoquo modo et qualiscumque natura est, non esse posse nisi ab illo, qui uere est, quia incommutabiliter est, ac per hoc siue uniuersi mundi corpus figuras qualitates ordinatumque motum et elementa disposita a caelo usque ad terram et quaecumque corpora in eis sunt, siue omnem uitam, uel quae nutrit et continet, qualis est in arboribus, uel quae et hoc habet et sentit, qualis est in pecoribus, uel quae et haec habet et intellegit, qualis est in hominibus, uel quae nutritorio subsidio non indiget, sed tantum continet sentit intellegit, qualis est in angelis, nisi ab illo esse non posse, qui simpliciter est; quia non aliud illi est esse, aliud uiuere, quasi possit esse non uiuens; nec aliud illi est uiuere, aliud intellegere, quasi possit uiuere non intellegens; nec aliud illi est intellegere, aliud beatum esse, quasi possit intellegere non beatus; sed quod est illi uiuere, intellegere, beatum esse, hoc est illi esse. Propter hanc incommutabilitatem et simplicitatem intellexerunt eum et omnia ista fecisse, et ipsum a nullo fieri potuisse. Considerauerunt enim, quidquid est, uel corpus es s e uel uitam, meliusque aliquid uitam esse quam corpus, speciemque corporis esse sensibilem, intellegibilem uitae. Proinde intellegibilem speciem sensibili praetulerunt. Sensibilia dicimus, quae uisu tactuque corporis sentiri queunt; intellegibilia, quae conspectu mentis intellegi. Nulla est enim pulchritudo corporalis siue in statu corporis, sicut est figura, siue in motu, sicut est cantilena, de qua non animus iudicet. Quod profecto non posset, nisi melior in illo esset haec species, sine tumore molis, sine strepitu uocis, sine spatio uel loci uel temporis. Sed ibi quoque nisi mutabilis esset, non alius alio melius de specie sensibili iudicaret; melius ingeniosior quam tardior, melius peritior quam inperitior, melius exercitatior quam minus exercitatus, et idem ipse unus, cum proficit, melius utique postea quam prius. Quod autem recipit magis et minus, sine dubitatione mutabile est. Vnde ingeniosi et docti et in his exercitati homines facile collegerunt non esse in eis rebus primam speciem, ubi mutabilis esse conuincitur. Cum igitur in eorum conspectu et corpus et animus magis minusque speciosa essent, si autem omni specie carere possent, omnino nulla essent: uiderunt esse aliquid ubi prima esset incommutabilis et ideo nec comparabilis; atque ibi esse rerum principium rectissime crediderunt, quod factum non esset et ex quo facta cuncta essent. Ita quod notum est Dei, manifestauit eis ipse, cum ab eis inuisibilia eius per ea, quae facta sunt, intellecta conspecta sunt; sempiterna quoque uirtus eius et diuinitas; a quo etiam uisibilia et temporalia cuncta creata sunt. Haec de illa parte, quam physicam, id est naturalem, nuncupant, dicta sint. [VII] Quod autem adtinet ad doctrinam, ubi uersatur pars altera, quae ab eis logica, id est rationalis, uocatur: absit ut his comparandi uideantur, qui posuerunt iudicium ueritatis in sensibus corporis eorumque infidis et fallacibus regulis omnia, quae discuntur, metienda esse censuerunt, ut Epicurei et quicumque alii tales, ut etiam ipsi Stoici, qui cum uehementer amauerint sollertiam disputandi, quam dialecticam nominant, a corporis sensibus eam ducendam putarunt, hinc asseuerantes animum concipere notiones, quas appellant *e)nnoi/as, earum rerum scilicet quas definiendo explicant; hinc propagari atque conecti totam discendi docendique rationem. Vbi ego multum mirari soleo, cum pulchros dicant non esse nisi sapientes, quibus sensibus corporis istam pulchritudinem uiderint, qualibus oculis carnis formam sapientiae decusque conspexerint. Hi uero, quos merito ceteris anteponimus, discreuerunt ea, quae mente conspiciuntur, ab his, quae sensibus adtinguntur, nec sensibus adimentes quod possunt, nec eis dantes ultra quam possunt. Lumen autem mentium esse dixerunt ad discenda omnia eundem ipsum Deum, a quo facta sunt omnia. [VIII] Reliqua est pars moralis, quam Graeco uocabulo dicunt ethicam, ubi quaeritur de summo bono, quo referentes omnia quae agimus, et quod non propter aliud, sed propter se ipsum adpetentes idque adipiscentes nihil, quo beati simus, ulterius requiramus. Ideo quippe et finis est dictus, quia propter hunc cetera uolumus, ipsum autem non nisi propter ipsum. Hoc ergo beatificum bonum alii a corpore, alii ab animo, alii ab utroque homini esse dixerunt. Videbant quippe ipsum hominem constare ex animo et corpore et ideo ab alterutro istorum duorum aut ab utroque bene sibi esse posse credebant, finali quodam bono, quo beati essent, quo cuncta quae agebant referrent atque id quo referendum esset non ultra quaererent. Vnde illi, qui dicuntur addidisse tertium genus bonorum, quod appellatur extrinsecus, sicuti est honor gloria pecunia et si quid huius modi, non sic addiderunt, ut finale esset, id est propter se ipsum adpetendum, sed propter aliud; bonumque esse hoc genus bonis, malum autem malis. Ita bonum hominis qui uel ab animo uel a corpore uel ab utroque expetiuerunt, nihil aliud quam ab homine expetendum esse putauerunt; sed qui id adpetiuerunt a corpore, a parte hominis deteriore; qui uero ab animo, a parte meliore; qui autem ab utroque, a toto homine. Siue ergo a parte qualibet siue a toto, non nisi ab homine. Nec istae differentiae, quoniam tres sunt, ideo tres, sed multas dissensiones philosophorum sectasque fecerunt, quia et de bono corporis et de bono animi et de bono utriusque diuersi diuersa opinati sunt. Cedant igitur omnes illis philosophis, qui non dixerunt beatum esse hominem fruentem corpore uel fruentem animo, sed fruentem Deo; non sicut corpore uel se ipso animus aut sicut amico amicus, sed sicut luce oculus, si aliquid ab his ad illa similitudinis adferendum est, quod quale sit, si Deus ipse adiuuerit, alio loco, quantum per nos fieri poterit, apparebit. Nunc satis sit commemorare Platonem determinasse finem boni esse secundum uirtutem uiuere et ei soli euenire posse, qui notitiam Dei habeat et imitationem nec esse aliam ob causam beatum; ideoque non dubitat hoc esse philosophari, amare Deum, cuius natura sit incorporalis. Vnde utique colligitur tunc fore beatum studiosum sapientiae (id enim est philosophus), cum frui Deo coeperit. Quamuis enim non continuo beatus sit, qui eo fruitur quod amat (multi enim amando ea, quae amanda non sunt, miseri sunt et miseriores cum fruuntur): nemo tamen beatus est, qui eo quod amat non fruitur. Nam et ipsi, qui res non amandas amant, non se beatos putant amando, sed fruendo. Quisquis ergo fruitur eo, quod amat, uerumque et summum bonum amat, quis eum beatum nisi miserrimus negat? Ipsum autem uerum ac summum bonum Plato dicit Deum, unde uult esse philosophum amatorem Dei, ut, quoniam philosophia ad beatam uitam tendit, fruens Deo sit beatus qui Deum amauerit. [IX] Quicumque igitur philosophi de Deo summo et uero ista senserunt, quod et rerum creatarum sit effector et lumen cognoscendarum et bonum agendarum, quod ab illo nobis sit et principium naturae et ueritas doctrinae et felicitas uitae, siue Platonici accommodatius nuncupentur, siue quodlibet aliud sectae suae nomen inponant; siue tantummodo Ionici generis, qui in eis praecipui fuerunt, ista senserint, sicut idem Plato et qui eum bene intellexerunt; siue etiam Italici, propter Pythagoram et Pythagoreos et si qui forte alii eiusdem sententiae indidem fuerunt; siue aliarum quoque gentium qui sapientes uel philosophi habiti sunt, Atlantici Libyes, Aegyptii, Indi, Persae, Chaldaei, Scythae, Galli, Hispani, aliqui reperiuntur, qui hoc uiderint ac docuerint: eos omnes ceteris anteponimus eosque nobis propinquiores fatemur. [X] Quamuis enim homo Christianus litteris tantum ecclesiasticis eruditus Platonicorum forte nomen ignoret, nec utrum duo genera philosophorum extiterint in Graeca lingua, Ionicorum et Italicorum, sciat: non tamen ita surdus est in rebus humanis, ut nesciat philosophos uel studium sapientiae uel ipsam sapientiam profiteri. Cauet eos tamen, qui secundum elementa huius mundi philosophantur, non secundum Deum, a quo ipse factus est mundus. Admonetur enim praecepto apostolico fideliterque audit quod dictum est: Cauete ne quis uos decipiat per philosophiam et inanem seductionem secundum elementa mundi. Deinde ne omnes tales esse arbitretur, audit ab eodem apostolo dici de quibusdam: Quia quod notum est Dei, manifestum est in illis; Deus enim illis manifestauit. Inuisibila enim eius a constitutione mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque uirtus eius et diuinitas, et ubi Atheniensibus loquens, cum rem magnam de Deo dixisset et quae a paucis possit intellegi, quod in illo uiuimus et mouemur et sumus, adiecit et ait: Sicut et uestri quidam dixerunt. Nouit sane etiam ipsos, in quibus errant, cauere; ubi enim dictum est, quod per ea, quae facta sunt, Deus illis manifestauit intellectu conspicienda inuisibilia sua: ibi etiam dictum est non illos ipsum Deum recte coluisse, quia et aliis rebus, quibus non oportebat, diuinos honores illi uni tantum debitos detulerunt: Quoniam cognoscentes Deum non sicut Deum glorificauerunt aut gratias egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum. Dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt et inmutauerunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium; ubi et Romanos et Graecos et Aegyptios, qui de sapientiae nomine gloriati sunt, fecit intellegi. Sed de hoc cum istis post modum disputabimus. In quo autem nobis consentiunt de uno Deo huius uniuersitatis auctore, qui non solum super omnia corpora est incorporeus, uerum etiam super omnes animas incorruptibilis, principium nostrum, lumen nostrum, bonum nostrum, in hoc eos ceteris anteponimus. Nec, si litteras eorum Christianus ignorans uerbis, quae non didicit, in disputatione non utitur, ut uel naturalem Latine uel physicam Graece appellet eam partem, in qua de naturae inquisitione tractatur, et rationalem siue logicam, in qua quaeritur quonam modo ueritas percipi possit, et moralem uel ethicam, in qua de moribus agitur bonorumque finibus adpetendis malorumque uitandis, ideo nescit ab uno uero Deo atque optimo et naturam nobis esse, qua facti ad eius imaginem sumus, et doctrinam, qua eum nosque nouerimus, et gratiam, qua illi cohaerendo beati simus. Haec itaque causa est cur istos ceteris praeferamus, quia, cum alii philosophi ingenia sua studiaque contriuerint in requirendis rerum causis, et quinam esset modus discendi atque uiuendi, isti Deo cognito reppererunt ubi esset et causa constitutae uniuersitatis et lux percipiendae ueritatis et fons bibendae felicitatis. Siue ergo isti Platonici siue quicumque alii quarumlibet gentium philosophi de Deo ista sentiunt, nobiscum sentiunt. Sed ideo cum Platonicis magis agere placuit hanc causam, quia eorum sunt litterae notiores. Nam et Graeci, quorum lingua in gentibus praeminet, eas magna praedicatione celebrarunt, et Latini permoti earum uel excellentia uel gloria, ipsas libentius didicerunt atque in nostrum eloquium transferendo nobiliores clarioresque fecerunt. [XI] Mirantur autem quidam nobis in Christi gratia sociati, cum audiunt uel legunt Platonem de Deo ista sensisse, quae multum congruere ueritati nostrae religionis agnoscunt. Vnde nonnulli putauerunt eum, quando perrexit in Aegyptum, Hieremiam audisse prophetam uel scripturas propheticas in eadem peregrinatione legisse; quorum quidem opinionem in quibusdam libris meis posui. Sed diligenter supputata temporum ratio, quae chronica historia continetur, Platonem indicat a tempore, quo prophetauit Hieremias, centum ferme annos postea natum fuisse; qui cum octoginta et unum uixisset, ab anno mortis eius usque ad id tempus, quo Ptolomaeus rex Aegypti scripturas propheticas gentis Hebraeorum de Iudaea poposcit et per septuaginta uiros Hebraeos, qui etiam Graecam linguam nouerant, interpretandas habendasque curauit, anni reperiuntur ferme sexaginta. Quapropter in illa peregrinatione sua Plato nec Hieremiam uidere potuit tanto ante defunctum, nec easdem scripturas legere, quae nondum fuerant in Graecam linguam translatae, qua ille pollebat; nisi forte, quia fuit acerrimi studii, sicut Aegyptias, ita et istas per interpretem didicit, non ut scribendo transferret (quod Ptolomaeus pro ingenti beneficio, qui a regia potestate etiam timeri poterat, meruisse perhibetur), sed ut conloquendo quid continerent, quantum capere posset, addisceret. Hoc ut existimetur, illa suadere uidentur indicia, quod liber geneseos sic incipit: In principio fecit Deus caelum et terram. Terra autem erat inuisibilis et incomposita, et tenebrae

1/1
Menu

Fazer anotação