peregrinationes Raphaelis De optimo statu reipublicae deque nova insula Utopia · Capítulo 3 de 18
Obra Menu

peregrinationes Raphaelis

peregrinationes Raphaelis

haec ubi narrauit Petrus, actis ei gratiis quod tam officiosus in me fuisset, ut cuius uiri colloquium mihi gratum speraret, eius uti sermone fruerer, tantam rationem habuisset, ad Raphaelem me conuerto, tum ubi nos mutuo salutassemus, atque illa communia dixissemus, quae dici in primo hospitum congressu solent, inde domum meam digredimur, ibique in horto considentes in scamno cespitibus herbeis constrato, confabulamur.

narrauit ergo nobis, quo pacto posteaquam Vespucius abierat, ipse, sociique eius, qui in castello remanserant, conueniendo atque blandiendo coeperint se paulatim eius terrae gentibus insinuare, iamque non innoxie modo apud eas, sed etiam familiariter uersari, tum principi cuidam—cuius et patria mihi, et nomen excidit—grati, carique esse. eius liberalitate narrabat commeatum, atque uiaticum ipsi et quinque eius comitibus affatim fuisse suppeditatum, cum itineris—quod per aquam ratibus, per terram curru peragebant—fidelissimo duce, qui eos ad alios principes, quos diligenter commendati petebant, adduceret. nam post multorum itinera dierum, oppida atque urbes aiebat reperisse se, ac non pessime institutas magna populorum frequentia respublicas.

nempe sub aequatoris linea tum hinc atque inde ab utroque latere quantum fere spatii solis orbita complectitur, uastas obiacere solitudines perpetuo feruore torridas. squalor undique et tristis rerum facies horrida atque inculta omnia feris habitata, serpentibusque, aut denique hominibus, neque minus efferis quam sint beluae, neque minus noxiis. ceterum ubi longius euectus sis, paulatim omnia mansuescere. caelum minus asperum, solum uirore blandum, mitiora animantium ingenia, tandem aperiri populos, urbes, oppida, in his assidua non inter se modo, ac finitimos, sed procul etiam dissitas gentes, terra marique commercia. inde sibi natam facultatem multas ultro citroque terras inuisendi, quod nulla nauis ad iter quodlibet instruebatur, in quam non ille, comitesque eius libentissime admittebantur.

naues quas primis regionibus conspexerunt, carina plana fuisse narrabat. uela consutis papyris aut uiminibus intendebantur, alibi coriacea. post uero acuminatas carinas canabea uela reppererunt. omnia denique nostris similia. nautae maris ac caeli non imperiti. sed miram se narrabat inisse gratiam, tradito magnetis usu, cuius antea penitus erant ignari. ideoque timide pelago consueuisse sese, neque alias temere, quam aestate credere. nunc uero eius fiducia lapidis contemnunt hiemem, securi magis, quam tuti, ut periculum sit, ne quae res magno eis bono futura putabatur, eadem per imprudentiam magnorum causa malorum fiat.

quid quoque in loco se uidisse narrauit, et longum fuerit explicare, neque huius est operis institutum, et alio fortasse loco dicetur a nobis, praesertim quicquid ex usu fuerit non ignorari, qualia sunt in primis ea, quae apud populos usquam ciuiliter conuiuentes animaduertit, recte prudenterque prouisa. his enim de rebus et nos auidissime rogabamus, et ille libentissime disserebat, omissa interim inquisitione monstrorum, quibus nihil est minus nouum. nam Scyllas et Celenos rapaces, et Lestrigonas populiuoros, atque eiuscemodi immania portenta, nusquam fere non inuenias, at sane ac sapienter institutos ciues haud reperias ubilibet. ceterum ut multa apud nouos illos populos adnotauit perperam consulta, sic haud pauca recensuit, unde possint exempla sumi corrigendis harum urbium, nationum, gentium, ac regnorum erroribus idonea, alio, ut dixi, loco a me commemoranda.

nunc ea tantum referre animus est, quae de moribus atque institutis narrabat Utopiensium, praemisso tamen eo sermone, quo uelut tractu quodam ad eius mentionem reipublicae deuentum est.

nam cum Raphael prudentissime recensuisset, alia hic, alia illic errata, utrobique certe plurima, tum quae apud nos, quaeue item sunt apud illos cauta sapientius, cum uniuscuiusque populi mores atque instituta sic teneret, tamquam in quemcumque locum diuertisset, totam ibi uitam uixisse uideretur, admiratus hominem miror Petrus, profecto mi Raphael, inquit, cur te regi cuipiam non adiungas, quorum neminem esse satis scio, cui tu non sis futurus uehementer gratus, utpote quem hac doctrina, atque hac locorum hominumque peritia non oblectare solum, sed exemplis quoque instruere, atque adiuuare consilio sis idoneus, simul hoc pacto et tuis rebus egregie consulueris, et tuorum omnium commodis magno esse adiumento possis.

quod ad meos attinet, inquit ille, non ualde commoueor, nempe in quos mediocriter opinor me officii mei partes impleuisse. nam quibus rebus alii non nisi senes et aegri cedunt, immo tum quoque aegre cedunt, cum amplius retinere non possunt, eas res ego non sanus modo ac uegetus, sed iuuenis quoque cognatis, amicisque dispartiui, quos debere puto hac mea esse benignitate contentos, neque id exigere atque expectare praeterea, ut memet eorum causa regibus in seruitium dedam.

bona uerba inquit Petrus, mihi uisum est non ut seruias regibus, sed ut inseruias.

hoc est inquit ille, una syllaba plusquam seruias.

at ego sic censeo inquit Petrus, quoquo tu nomine rem appelles, eam tamen ipsam esse uiam, qua non aliis modo et priuatim, et publice possis conducere, sed tuam quoque ipsius conditionem reddere feliciorem.

felicioremne inquit Raphael, ea uia facerem, a qua abhorret animus! atqui nunc sic uiuo ut uolo, quod ego certe suspicor paucissimis purpuratorum contingere. quin satis est eorum, qui potentum amicitias ambiunt, ne magnam putes iacturam fieri, si me atque uno aut altero mei similibus sint carituri.

tum ego, perspicuum est inquam te mi Raphael, neque opum esse, neque potentiae cupidum, atque ego profecto huius tuae mentis hominem non minus ueneror ac suspicio, quam eorum quemuis, qui maxime rerum sunt potentes. ceterum uideberis plane rem te atque isthoc animo tuo tam generoso, tam uere philosopho dignam facturus, si te ita compares, ut uel cum aliquo priuatim incommodo ingenium tuum atque industriam, publicis rebus accommodes, quod numquam tanto cum fructu queas, quanto si a consiliis fueris magno alicui principi, eique—quod te facturum certe scio—recta atque honesta persuaseris. nempe a principe bonorum, malorumque omnium torrens in totum populum, uelut a perenni quodam fonte promanat. in te uero tam absoluta doctrina est, ut uel citra magnum rerum usum, porro tanta rerum peritia, ut sine ulla doctrina, egregium consiliarium cuiuis regum sis praestaturus.

bis erras, inquit ille, mi More, primum in me, deinde in re ipsa. nam neque mihi ea est facultas, quam tu tribuis, et si maxime esset, tamen cum otio meo negotium facesserem, publicam rem nihil promoueam. primum enim principes ipsi plerique omnes militaribus studiis—quorum ego neque peritiam habeo, neque desidero—libentius occupantur, quam bonis pacis artibus, maiusque multo studium est, quibus modis per fas ac nefas noua sibi regna pariant, quam uti parta bene administrent. praeterea quicumque regibus a consilio sunt, eorum nemo est, qui non aut uere tantum sapit, ut non egeat, aut tantum sibi sapere uidetur, ut non libeat alterius probare consilium, nisi quod absurdissimis quibusque dictis assentiuntur et supparasitantur eorum, quos ut maxime apud principem gratiae, student assentatione demereri sibi. et certe sic est natura comparatum, ut sua cuique inuenta blandiantur. sic et coruo suus arridet pullus, et suus simiae catulus placet.

quod si quis in illo coetu uel alienis inuidentium, uel praeferentium sua, aliquid afferat, quod aut aliis temporibus factum legit, aut aliis fieri locis uidit, ibi qui audiunt, perinde agunt, ac si tota sapientiae suae periclitaretur opinio, et post illa pro stultis plane sint habendi, nisi aliquid sufficiant inuenire, quod in aliorum inuentis uertant uitio. si cetera destituant, tum huc confugiunt, haec nostris, inquiunt, placuere maioribus, quorum prudentiam utinam nos aequaremus, itaque hoc dicto ueluti egregie perorata re considunt. tamquam magnum sit periculum, si quis ulla in re deprehendatur maioribus suis sapientior. a quibus tamen, ut quicque optime consultum est, ita aequissimo animo ualere sinimus. at si qua de re potuit consuli prudentius, eam protinus ansam cupide arreptam mordicus retinemus. itaque in haec superba, absurda, ac morosa iudicia, cum saepe alibi, tum semel in Anglia quoque incidi.

obsecro inquam, fuisti apud nos!

fui inquit, atque aliquot menses ibi sum uersatus, non multo post eam cladem, qua Anglorum occidentalium ciuile aduersus regem bellum miseranda ipsorum strage compressum est.

1/1
Menu

Fazer anotação