de artificiis. De optimo statu reipublicae deque nova insula Utopia · Capítulo 10 de 18
Obra Menu

de artificiis.

de artificiis.

ars una est omnibus uiris, mulieribusque promiscua agricultura, cuius nemo est expers. hac a pueritia erudiuntur omnes, partim in schola traditis praeceptis, partim in agros uiciniores urbi, quasi per ludum educti, non intuentes modo, sed per exercitandi corporis occasionem tractantes etiam.

praeter agriculturam—quae est omnibus, ut dixi, communis—quilibet unam quampiam, tamquam suam docetur, ea est fere aut lanificium, aut operandi lini studium, aut cementariorum, aut fabri, seu ferrarii, seu materiarii artificium. neque enim aliud est opificium ullum, quod numerum aliquem, dictu dignum occupet illic. nam uestes, quarum, nisi quod habitu sexus discernitur, et caelibatus a coniugio, una per totam insulam forma est, eademque per omne aeuum perpetua, nec ad oculum indecora, et ad corporis motum habilis, tum ad frigoris aestusque rationem apposita. eas inquam, quaeque sibi familia conficit.

sed ex aliis illis artibus unusquisque aliquam discit, nec uiri modo, sed mulieres etiam. ceterum hae uelut imbecilliores, leuiora tractant. lanam fere, linumque operantur. uiris artes reliquae magis laboriosae mandantur, maxima ex parte quisque in patriis artibus educatur. nam eo plerique natura feruntur. quod si quem animus alio trahat, in eius opificii, cuius capitur studio, familiam quampiam adoptione traducitur, cura non a patre modo eius, sed magistratibus etiam praestita, ut graui, atque honesto patrifamilias mancipetur. quin si quis unam perdoctus artem, aliam praeterea cupiuerit, eodem modo permittitur. utramque nactus, utram uelit exercet, nisi alterutra ciuitas magis egeat.

Syphograntorum, praecipuum ac prope unicum negotium est, curare, ac prospicere, ne quisquam desideat otiosus. sed uti suae quisque arti sedulo incumbat, nec ab summo mane tamen, ad multam usque noctem perpetuo labore, uelut iumenta, fatigatus.

nam ea plusquam seruilis erumna est, quae tamen ubique fere opificum uita est, exceptis Utopiensibus, qui cum in horas uigintiquattuor aequales, diem connumerata nocte diuidant, sex dumtaxat operi deputant, tres ante meridiem, a quibus prandium ineunt, atque a prandio duas pomeridianas horas, cum interquieuerint, tres deinde rursus labori datas, cena claudunt. cum primam horam ab meridie numerent; sub octauam cubitum eunt. horas octo somnus uindicat.

quicquid inter operis horas ac somni cibique medium esset, id suo cuiusque arbitrio permittitur, non quo per luxum, aut segnitiem abutatur, sed quod ab opificio suo liberum, ex animi sententia in aliud quippiam studii bene collocet. has intercapedines plerique impendunt litteris. solemne est enim publicas cotidie lectiones haberi, antelucanis horis, quibus ut intersint, ii dumtaxat adiguntur, qui ad litteras nominatim selecti sunt. ceterum ex omni ordine mares simul, ac feminae multitudo maxima ad audiendas lectiones, alii alias, prout cuiusque fert natura confluit. hoc ipsum tempus tamen, si quis arti suae malit insumere quod multis usu uenit—quorum animus in nullius contemplatione disciplinae consurgit—haud prohibetur, quin laudatur quoque, ut utilis reipublicae.

super cenam tum unam horam ludendo producunt, aestate in hortis, hieme in aulis illis communibus, in quibus comedunt. ibi aut musicen exercent, aut se sermone recreant. aleam atque id genus ineptos ac perniciosos ludos ne cognoscunt quidem, ceterum duos habent in usu ludos, latrunculorum ludo non dissimiles. alterum numerorum pugnam, in qua numerus numerum praedatur. alterum in quo collata acie cum uirtutibus uitia confligunt. quo in ludo perquam scite ostenditur et uitiorum inter se dissidium, et aduersus uirtutes concordia. item quae uitia, quibus se uirtutibus opponant, quibus uiribus aperte oppugnent, quibus machinamentis ab obliquo adoriantur, quo praesidio, uirtutes uitiorum uires infringant, quibus artibus eorum conatus eludant, quibus denique modis alterutra pars uictoriae compos fiat.

sed hoc loco, ne quid erretis quiddam pressius intuendum est. etenim quod sex dumtaxat horas in opere sunt, fieri fortasse potest, ut inopiam aliquam putes, necessariarum rerum sequi. quod tam longe abest ut accidat, ut id temporis ad omnium rerum copiam quae quidem ad uitae uel necessitatem requirantur uel commoditatem non sufficiat modo, sed supersit etiam, id quod uos quoque intelligetis si uobiscum reputetis apud alias gentes, quam magna populi pars iners degit. primum mulieres fere omnes, totius summae dimidium, aut sicubi mulieres negotiosae sunt, ibi ut plurimum, earum uice, uiri stertunt. ad haec, sacerdotum ac religiosorum, quos uocant, quanta quamque otiosa turba, adiice diuites omnes maxime praediorum dominos, quos uulgo generosos appellant ac nobiles, his adnumera ipsorum famulitium, totam uidelicet illam cetratorum nebulonum colluuiem. robustos denique ac ualentes mendicos adiunge, morbum quempiam praetexentes inertiae, multo certe pauciores esse quam putaras inuenies eos, quorum labore constant haec omnia quibus mortales utuntur. expende nunc tecum ex his ipsis quam pauci in necessariis opificiis uersantur. siquidem ubi omnia pecuniis metimur, multas artes necesse est exerceri inanes prorsus ac superfluas, luxus tantum ac libidinis ministras. nam haec ipsa multitudo quae nunc operatur, si partiretur in tam paucas artes, quam paucas commodus naturae usus postulat; in tanta rerum abundantia; quantam nunc esse necesse sit, pretia nimirum uiliora forent, quam ut artifices inde uitam tueri suam possent. at si isti omnes quos nunc inertes artes distringunt; ac tota insuper otio ac desidia languescens turba, quorum unus quiuis earum rerum quae aliorum laboribus suppeditantur; quantum duo earundem operatores consumit; in opera uniuersi atque eadem utilia collocarentur, facile animaduertis; quantulum temporis ad suppeditanda omnia; quae uel necessitatis ratio; uel commoditatis efflagitet—adde uoluptatis etiam quae quidem uera sit ac naturalis—abunde satis superque foret.

atque id ipsum in Utopia res ipsa perspicuum facit. nam illic in tota urbe cum adiacente uicinia uix homines quingenti ex omni uirorum ac mulierum numero, quorum aetas ac robur operi sufficit, uacatio permittitur. in iis syphogranti—quamquam leges eos labore soluerunt—ipsi tamen sese non eximunt; quo facilius exemplo suo reliquos ad labores inuitent. eadem immunitate gaudent hi; quos commendatione sacerdotum, persuasus populus occultis syphograntorum suffragiis ad perdiscendas disciplinas perpetuam uacationem indulget. quorum si quis conceptam de se spem fefellerit; ad opifices retruditur, contraque non rarenter usu uenit; ut mechanicus quispiam, subcisiuas illas horas tam gnauiter impendat litteris, tantum diligentia proficiat, ut opificio suo exemptus, in litteratorum classem prouehatur.

ex hoc litteratorum ordine legati, sacerdotes, Tranibori ac ipse denique deligitur princeps, quem illi prisca ipsorum lingua Barzanem, recentiore Ademum appellant.

reliqua fere multitudo omnis; cum neque otiosa sit; nec inutilibus opificiis occupata, procliuis aestimatio est, quam paucae horae quantum boni operis pariant.

ad ea quae commemoraui, hoc praeterea facilitatis accedit quod in necessariis plerisque artibus, minore opera quam aliae gentes, opus habent. nam primum aedificiorum, aut structura; aut refectio ideo tam multorum assiduam ubique requirit operam, quod quae pater aedificauit; haeres parum frugi, paulatim dilabi sinit, ita quod minimo tueri potuit; successor eius de integro impendio magno cogitur instaurare. quin frequenter etiam quae domus alii ingenti sumptu stetit, hanc alius delicato animo contemnit, eaque neglecta; atque ideo breui collapsa; aliam alibi impensis non minoribus extruit.

at apud Utopienses compositis rebus omnibus; et constituta republica rarissime accidit; uti noua collocandis aedibus area deligatur et non modo remedium celeriter praesentibus uitiis adhibetur, sed etiam imminentibus occurritur. ita fit, ut minimo labore, diutissime perdurent aedificia, et id genus opifices uix habeant interdum quod agant; nisi quod materiam dolare domi et lapides interim quadrare atque aptare iubentur, quo—si quod opus incidat—maturius possit exurgere.

iam in uestibus uide, quam paucis operis egeant; primum dum in opere sunt; corio neglectim aut pellibus amiciuntur quae in septennium durent. cum procedunt in publicum, superinduunt chlamydem uestem, quae rudiores illas uestes contegat; eius per totam insulam unus color est, atque is natiuus. itaque lanei panni, non modo multo minus quam usquam alibi sufficit, uerum is ipse quoque multo minoris impendii est, at lini minor est labor, eoque usus crebrior, sed in lineo solus candor, in laneo sola mundicies conspicitur, nullum tenuioris fili pretium est.

itaque fit, ut cum alibi nusquam, uni homini quattuor aut quinque togae laneae diuersis coloribus, ac totidem sericiae tunicae sufficiant, delicatioribus paulo ne decem quidem, ibi una quisque contentus est, plerumque in biennium. quippe nec causa est ulla cur plures affectet, quas consecutus neque aduersus frigus esset munitior, neque uestitu uideretur uel pilo cultior.

quamobrem cum et omnes utilibus sese artibus exerceant, et ipsarum etiam opera pauciora sufficiant, fit nimirum, ut abundante rerum omnium copia, interdum in reficiendas—si quae detritae sunt—uias publicas immensam multitudinem educant, persaepe etiam cum nec talis cuiuspiam operis usus occurrat, pauciores horas operandi publice denuntient. neque enim superuacaneo labore ciues inuitos exercent magistratus; quandoquidem eius reipublicae institutio hunc unum scopum in primis respicit; ut quoad per publicas necessitates licet; quam plurimum temporis ab seruitio corporis ad animi libertatem cultumque ciuibus uniuersis asseratur. in eo enim sitam uitae felicitatem putant.

1/1
Menu

Fazer anotação