de peregrinatione Utopiensium.
de peregrinatione Utopiensium.
at si quos aut amicorum alia in urbe commorantium, aut ipsius etiam uidendi loci desiderium coeperit, a Syphograntis ac Traniboris suis ueniam facile impetrant, nisi si quis usus impediat. mittitur ergo simul, numerus aliquis cum epistola principis, quae et datam peregrinandi copiam testatur, et reditus diem praescribit. uehiculum datur cum seruo publico, qui agat boues et curet. ceterum nisi mulieres in coetu habeant, uehiculum uelut onus et impedimentum, remittitur. toto itinere cum nihil secum efferant, nihil defit tamen, ubique enim domi sunt. si quo in loco diutius uno die commorentur, suam ibi quisque artem exercet, atque ab artis eiusdem opificibus, humanissime tractantur. si semet authore quisquam extra suos fines uagetur, deprehensus sine principis diplomate, contumeliose habitus, pro fugitiuo reducitur, castigatus acriter. idem ausus denuo, seruitute plectitur.
quod si quem libido incessat per suae ciuitatis agros palandi, uenia patris et consentiente coniuge, non prohibetur. sed in quodcumque rus peruenerit, nullus ante cibus datur, quam ante meridianum operis pensum,aut quantum ante cenam ibi laborari soletabsoluerit. hac lege quouis intra suae urbis fines ire licet. erit enim non minus utilis urbi, quam si in urbe esset.
iam uidetis quam nulla sit usquam otiandi licentia, nullus inertiae praetextus, nulla taberna uinaria, nulla ceruisiaria, nusquam lupanar, nulla corruptelae occasio, nullae latebrae, conciliabulum nullum, sed omnium praesentes oculi necessitatem aut consueti laboris, aut otii non inhonesti faciunt.