laus reipublicae Utopiensis.
laus reipublicae Utopiensis.
descripsi uobis quam potui uerissime eius formam reipublicae quam ego certe non optimam tantum, sed solam etiam censeo, quae sibi suo iure possit reipublicae uindicare uocabulum. siquidem alibi, de publico loquentes ubique commodo, priuatum curant. hic ubi nihil priuati est, serio publicum negotium agunt, certe utrobique merito. nam alibi, quotus quisque est qui nesciat, nisi quid seorsum prospiciat sibi, quantumuis florente republica semet tamen fame periturum, eoque necessitas urget, ut sui potius, quam populi id est aliorum habendam sibi rationem censeat. contra hic, ubi omnia omnium sunt nemo dubitatcuretur modo, ut plena sint horrea publicanihil quicquam priuati cuiquam defuturum. neque enim maligna rerum distributio est, neque inops, neque mendicus ibi quisquam. et cum nemo quicquam habeat, omnes tamen diuites sunt. nam quid ditius esse potest, quam adempta prorsus omni solicitudine, laeto ac tranquillo animo uiuere! non de suo uictu trepidum, non uxoris querula flagitatione uexatum, non paupertatem filio metuentem, non de filiae dote anxium, sed de suo, suorumque omnium, uxoris, filiorum, nepotum, pronepotum, abnepotum, et quam longam posterorum seriem suorum, generosi praesumunt, uictu esse, ac felicitate securum. quid quod nihilo minus his prospicitur, qui nunc impotes olim laborauerunt, quam his qui nunc laborant.
hic aliquis uelim cum hac aequitate audeat aliarum iustitiam gentium comparare, apud quas dispeream, si ullum prorsus comperio, iustitiae, aequitatisque uestigium. nam quae haec iustitia est, ut nobilis quispiam, aut aurifex, aut foenerator, aut denique alius quisquam eorum, qui aut omnino nihil agunt, aut id quod agunt, eius generis est, ut non sit reipublicae magnopere necessarium, lautam ac splendidam uitam, uel ex otio, uel superuacuo negotio consequatur, cum interim mediastinus, auriga, faber, agricola, tanto, tamque assiduo labore, quam uix iumenta sustineant, tam necessario, ut sine eo ne unum quidem annum possit ulla durare respublica uictum tamen adeo malignum parant, uitam adeo miseram ducunt, ut longe potior uideri possit conditio iumentorum, quibus nec tam perpetuus labor, nec uictus multo deterior est, et ipsis etiam suauior, nec ullus interim de futuro timor. at hos et labor sterilis, atque infructuosus, in praesenti stimulat, et inopis recordatio senectutis occidit, quippe quibus parcior est diurna merces, quam ut eidem possit diei sufficere, tantum abest ut excrescat, et supersit aliquid quod quotidie queat in senectutis usum reponi.
an non haec iniqua est et ingrata respublica, quae generosis ut uocant et aurificibus, et id genus reliquis, aut otiosis, aut tantum adulatoribus, et inanium uoluptatum artificibus, tanta munera prodigit. agricolis contra, carbonariis, mediastinis, aurigis et fabris, sine quibus nulla omnino respublica esset, nihil benigne prospicit. sed eorum florentis aetatis abusa laboribus, annis tandem ac morbo graues, omnium rerum indigos, tot uigiliarum immemor, tot ac tantorum oblita beneficiorum miserrima morte repensat ingratissima. quid quod ex diurno pauperum demenso diuites cotidie aliquid, non modo priuata fraude, sed publicis etiam legibus abradunt, ita quod ante uidebatur iniustum, optime de republica meritis pessimam referre gratiam, hoc isti deprauatum etiam fecerunt, tum prouulgata lege iustitiam.
itaque omnes has quae hodie usquam florent respublicas animo intuenti ac uersanti mihi, nihil sic me amet deus, occurrit aliud quam quaedam conspiratio diuitum, de suis commodis reipublicae nomine, tituloque tractantium. comminiscunturque et excogitant omnes modos atque artes quibus, quae malis artibus ipsi congesserunt, ea primum ut absque perdendi metu retineant, post hoc ut pauperum omnium opera, ac laboribus quam minimo sibi redimant, eisque abutantur. haec machinamenta, ubi semel diuites publico nomine hoc est etiam pauperum, decreuerunt obseruari, iam leges fiunt. at homines deterrimi cum inexplebili cupiditate, quae fuerant omnibus suffectura, ea omnia inter se partiuerint, quam longe tamen ab Utopiensium reipublicae felicitate absunt! e qua cum ipso usu sublata penitus omni auiditate pecuniae, quanta moles molestiarum recisa, quanta scelerum seges radicitus euulsa est! quis enim nescit fraudes, furta, rapinas, rixas, tumultus, iurgia, seditiones, caedes, proditiones, ueneficia, cotidianis uindicata potius quam refrenata suppliciis, interempta pecunia commori, ad haec metum sollicitudinem, curas, labores, uigilias, eodem momento quo pecunia perituras. quin paupertas ipsa, quae sola pecuniis uisa est indigere, pecunia prorsus undique sublata, protinus etiam ipsa decresceret.
id quo fiat illustrius, reuolue in animo tecum annum aliquem sterilem atque infoecundum, in quo multa hominum milia, fames abstulerit, contendo plane in fine illius penuriae excussis diuitum horreis, tantum frugum potuisse reperiri, quantum si fuisset inter eos distributum, quos macies ac tabes absumpsit illam caeli, solique parcitatem, nemo omnino sensisset. tam facile uictus parari posset, nisi beata illa pecunia, quae praeclare scilicet inuenta est, ut aditus ad uictum per eam patesceret, sola nobis ad uictum uiam intercluderet.
sentiunt ista, non dubito, etiam diuites, nec ignorant quanto potior esset illa conditio nulla re necessaria carere, quam multis abundare superfluis, tam numerosis eripi malis, quam magnis obsideri diuitiis. neque mihi quidem dubitare subit, quin uel sui cuiusque commodi ratio, uel Christi seruatoris authoritasqui neque pro tanta sapientia potuit ignorare quid optimum esset, neque qua erat bonitate id consulere, quod non optimum scirettotum orbem facile in huius reipublicae leges iamdudum traxisset, nisi una tantum belua, omnium princeps parensque pestium superbia, reluctaretur. haec non suis commodis prosperitatem, sed ex alienis metitur incommodis. haec ne dea quidem fieri uellet, nullis relictis miseris quibus imperare atque insultare possit. quorum miseriis praefulgeat ipsius comparata felicitas, quorum suis explicatis opibus, angat atque incendat inopiam. haec auerni serpens mortalium pererrans pectora, ne meliorem uitae capessant uiam, uelut remora retrahit ac remoratur.
quae quoniam pressius hominibus infixa est, quam ut facile possit euelli, hanc reipublicae formam, quam omnibus libenter optarim, Utopiensibus saltem contigisse gaudeo, qui ea uitae sunt instituta secuti, quibus reipublicae fundamenta iecerunt non modo felicissime, uerum etiam quantum humana praesagiri coniectura contigit, aeternum duratura. extirpatis enim domi cum ceteris uitiis ambitionis, et factionum radicibus, nihil impendet periculi, ne domestico dissidio laboretur, quae res una multarum urbium egregie munitas opes pessundedit. at salua domi concordia, et salubribus institutis, non omnium finitimorum inuidia principumquae saepius id iam olim semper reuerberata tentauitconcutere illud imperium, aut commouere queat.
haec ubi Raphael recensuit, quamquam haud pauca mihi succurrebant, quae in eius populi moribus, legibusque perquam absurde uidebantur instituta, non solum de belli gerendi ratione, et rebus diuinis, ac religione, aliisque insuper eorum institutis, sed in eo quoque ipso maxime, quod maximum totius institutionis fundamentum est uita scilicet, uictuque communi, sine ullo pecuniae commercio, qua una re funditus euertitur omnis nobilitas, magnificentia, splendor, maiestas, uera ut publica est opinio decora atque ornamenta reipublicae tamen quoniam defessum narrando sciebam, neque mihi satis exploratum erat, possetne ferre, ut contra suam sententiam sentiretur, praesertim quod recordabar, eo nomine quosdam ab illo reprehensos, quasi uererentur, ne non satis putarentur sapere, nisi aliquid inuenirent, in quo uellicare aliorum inuenta possent, idcirco et illorum institutione, et ipsius oratione laudata, manu apprehendens intro cenatum duco, praefatus tamen aliud nobis tempus, iisdem de rebus altius cogitandi, atque uberius cum eo conferendi fore, quod utinam aliquando contingeret.
interea quemadmodum haud possum omnibus assentiri quae dicta sunt, alioqui ab homine citra controuersiam eruditissimo simul et rerum humanarum peritissimo, ita facile confiteor permulta esse in Utopiensium republica, quae in nostris ciuitatibus optarim uerius, quam sperarim.
secundi libri finis sermonis pomeridiani Raphaelis Hythlodaei, de legibus et institutis Utopiensis insulae paucis adhuc cognitae, per clarissimum et eruditissimum uirum D. Thomam Morum ciuem et uicecomitem Londinensem.
Neo-LatinThe Latin Library The Classics Page