de Cardinalis Ioannis Mortoni conuiuione De optimo statu reipublicae deque nova insula Utopia · Capítulo 4 de 18
Obra Menu

de Cardinalis Ioannis Mortoni conuiuione

de Cardinalis Ioannis Mortoni conuiuione

interea multum debui reuerendissimo patri Ioanni Mortono Cantuariensi Archiepiscopo et Cardinali, ac tum quoque Angliae Cancellario, uiro mi Petre—nam Moro cognita sum narraturus—non authoritate magis, quam prudentia ac uirtute uenerabili. etenim statura ei mediocris erat, nec aetati, quamquam serae cedens. uultus quem reuereare, non horreas. in congressu non difficilis. serius tamen et grauis. libido erat asperius interdum compellando supplicantes experiri, sed sine noxa, quid ingenii, quam animi praesentiam quisque prae se ferret, qua uelut cognata sibi uirtute, modo abesset impudentia delectabatur, et ut idoneam ad res gerendas amplectebatur, sermo politus et efficax, iuris magna peritia, ingenium incomparabile, memoria ad prodigium usque excellens. haec enim natura egregia, discendo atque exercendo prouexit.

huius consiliis rex plurimum fidere, multum respublica niti—cum ego aderam—uidebatur. quippe qui ab prima fere iuuenta protinus a schola coniectus in aulam, maximis in negotiis per omnem uersatus aetatem, ac uariis fortunae aestibus assidue iactatus prudentiam rerum—quae sic recepta non facile elabitur—multis, magnisque cum periculis didicerat.

forte fortuna cum die quodam in eius mensa essem, laicus quidam legum uestratium peritus aderat, is nescio unde nactus occasionem, coepit accurate laudare, rigidam illam iustitiam, quae tum illic exercebatur in fures, quos passim narrabat nonnumquam suspendi uiginti in una cruce, atque eo uehementius dicebat se mirari, cum tam pauci elaberentur supplicio, quo malo fato fieret, uti tam multi tamen ubique grassarentur.

tum ego, ausus enim sum libere apud Cardinalem loqui; nihil mireris inquam. nam haec punitio furum et supra iustum est, et non ex usu publico. est enim ad uindicanda furta nimis atrox, nec tamen ad refrenanda sufficiens. quippe neque furtum simplex tam ingens facinus est, ut capite debeat plecti, neque ulla poena est tanta, ut ab latrociniis cohibeat eos, qui nullam aliam artem quaerendi uictus habent. itaque hac in re non uos modo, sed bona pars huius orbis imitari uidetur malos praeceptores, qui discipulos uerberant libentius quam docent. decernuntur enim furanti grauia atque horrenda supplicia, cum potius multo fuerit prouidendum, uti aliquis esset prouentus uitae, ne cuiquam tam dira sit furandi primum, dehinc pereundi necessitas.

est inquit ille, satis hoc prouisum; sunt artes mechanicae, est agricolatio, ex his tueri uitam liceat, ni sponte mali esse mallent. at non sic euades inquam. nam primum omittamus eos, qui saepe uel ab externis bellis, uel ciuilibus mutili redeunt domum, ut nuper apud uos e Cornubiensi proelio, et non ita pridem e Gallico, qui uel reipublicae impendunt membra, uel regi, quos neque pristinas artes exercere debilitas patitur, neque aetas nouam discere. hos inquam omittamus, quando bella per intermissas uices commeant. ea contemplemur, quae nullo die non accidunt.

tantus est ergo nobilium numerus, qui non ipsi modo degant otiosi tamquam fuci laboribus aliorum, quos puta suorum praediorum colonos augendis reditibus ad uiuum usque radunt. nam eam solam frugalitatem nouere, homines alioquin ad mendicitatem usque prodigi; uerum immensam quoque otiosorum stipatorum turbam circumferunt, qui nullam umquam quaerendi uictus artem didicere. hi simul atque herus obierit, aut ipsi aegrotauerint, eiiciuntur ilico. nam et otiosos libentius quam aegrotos alunt, et saepe morientis heres non protinus alendae sufficit paternae familiae. interim illi esuriunt strenue, nisi strenue latrocinentur. nam quid faciant! siquidem ubi errando paululum uestes ac ualetudinem attriuere, morbo iam squalidos, atque obsitos pannis, neque generosi dignantur accipere, neque audent rustici; non ignari eum qui molliter educatus in otio ac deliciis, solitus sit accinctus acinace ac cetra, totam uiciniam uultu nebulonico despicere et contemnere omnes prae se, haudquaquam idoneum fore, qui cum ligone ac marra, maligna mercede ac uictu parco, fideliter inseruiat pauperi.

ad haec ille, atqui nobis inquit, hoc hominum genus in primis fouendum est. in his enim, utpote hominibus animi magis excelsi ac generosioris, quam sunt opifices aut agricolae, consistunt uires ac robur exercitus, si quando sit confligendum bello.

profecto inquam ego, eadem opera dicas licet, belli gratia fouendos esse fures, quibus haud dubie numquam carebitis, dum habebitis hos. quin neque latrones sunt instrenui milites, neque milites ignauissimi latronum, adeo inter has artes belle conuenit. at hoc uitium tamen frequens est uobis, non proprium. est enim omnium fere gentium commune. nam Gallias infestat alia praeterea pestis pestilentior, tota patria stipendiariis, in pace quoque—si illa pax est—oppleta atque obsessa militibus, eadem persuasione inductis, qua uos otiosos hic ministros alendos esse censuistis. nempe quod Morosophis uisum est, in eo sitam esse publicam salutem, si in promptu semper adsit ualidum, firmumque praesidium, maxime ueteranorum. neque enim confidunt inexercitatis quicquam, ut uel ideo quaerendum eis bellum sit, ne imperitos habeant milites, et homines iugulandi gratis, ne—ut habet facete Sallustius—manus aut animus incipiat per otium torpescere.

at quam sit perniciosum huiusmodi beluas alere, et Gallia suo malo didicit, et Romanorum, Carthaginensium, ac Syrorum, tum multarum gentium exempla declarant, quorum omnium non imperium modo, sed agros quoque, atque adeo urbes ipsas parati ipsorum exercitus aliis atque aliis occasionibus euerterunt. quam uero non magnopere necessarium, uel hinc elucescit, quod ne Galli quidem milites armis ab unguiculis exercitatissimi cum euocatis comparati uestris, admodum saepe gloriantur superiores sese discessisse, ut ne quid dicam amplius, ne praesentibus uidear adblandiri uobis.

sed nec uestri illi uel opifices urbici, uel rudes atque agrestes agricolae otiosos generosorum stipatores creduntur ualde pertimescere, nisi aut hi quibus ad uires atque audaciam corpus contigit ineptius, aut quorum animi uis inopia rei familiaris infringitur, adeo periculum nullum est, ne quorum ualida et robusta corpora—neque enim nisi selectos dignantur generosi corrumpere—nunc uel elanguescunt otio, uel negotiis prope muliebribus emolliuntur, iidem bonis artibus instructi ad uitam, et uirilibus exercitati laboribus effeminentur. certe utcumque sese haec habet res, illud mihi nequaquam uidetur publicae rei conducere, in euentum belli, quod numquam habetis, nisi cum uultis, infinitam eius generis turbam alere, quod infestat pacem, cuius tanto maior haberi ratio, quam belli debeat. neque haec tamen sola est furandi necessitas. est alia magis quantum credo, peculiaris uobis.

quaenam est ea! inquit

oues Cardinalis. inquam uestrae, quae tam mites esse, tamque exiguo solent ali, nunc—uti fertur—tam edaces atque indomitae esse coeperunt, ut homines deuorent ipsos, agros, domos, oppida uastent ac depopulentur. nempe quibuscumque regni partibus nascitur lana tenuior, atque ideo pretiosior, ibi nobiles et generosi, atque adeo Abbates aliquot sancti uiri, non his contenti reditibus, fructibusque annuis, qui maioribus suis solebant ex praediis crescere, nec habentes satis, quod otiose ac laute uiuentes, nihil in publicum prosint, nisi etiam obsint, aruo nihil relinquunt, onmia claudunt pascuis, demoliuntur domos, diruunt oppida, templo dumtaxat stabulandis ouibus relicto, et tamquam parum soli perderent apud uos ferarum saltus, ac uiuaria, illi boni uiri habitationes omnes, et quicquid usquam est culti, uertunt in solitudinem.

ergo ut unus helluo inexplebilis ac dira pestis patriae, continuatis agris, aliquot milia iugerum uno circumdet septo, eiiciuntur coloni. quidam suis etiam aut circumscripti fraude, aut ui oppressi exuuntur, aut fatigati iniuriis, adiguntur ad uenditionem. itaque quoquo pacto emigrant miseri, uiri, mulieres, mariti, uxores, orbi, uiduae, parentes cum paruis liberis, et numerosa magis quam diuite familia, ut multis opus habet manibus res rustica, emigrant inquam e notis atque assuetis laribus, nec inueniunt quo se recipiant, supellectilem omnem haud magno uendibilem, etiam si manere possit emptorem, cum extrudi necesse est, minimo uenundant. id cum breui errando insumpserint, quid restat aliud denique, quam uti furentur, et pendeant iuste scilicet, aut uagentur atque mendicent. quamquam tum quoque uelut errones coniiciuntur in carcerem, quod otiosi obambulent, quorum operam nemo est qui conducat, cum illi cupidissime offerant. nam rusticae rei cui assueuerunt nihil est quod agatur, ubi nihil seritur. siquidem unus opilio atque bubulcus sufficit ei terrae depascendae pecoribus, in cuius cultum, ut sementi faciendae sufficeret, multae poscebantur manus.

atque hac ratione fit, ut multis in locis annona multo sit carior. quin lanarum quoque adeo increuit pretium, ut a tenuioribus, qui pannos inde solent apud uos conficere, prorsus emi non possint, atque ea ratione plures ab opere ablegantur in otium. nam post aucta pascua infinitam ouium uim absumpsit tabes, uelut eorum cupiditatem ulciscente deo immissa in oues lue, quam in ipsorum capita contortam esse fuerat iustius. quod si maxime increscat ouium numerus, pretio nihil decrescit tamen. quod earum, si monopolium appellari non potest quod non unus uendit, certe oligopolium est. reciderunt enim fere in manus paucorum, eorundemque diuitum, quos nulla necessitas urget ante uendendi quam libet, nec ante libet quam liceat quanti libet.

iam cetera quoque pecorum genera, ut aeque cara sint, eadem ratio est, atque hoc etiam amplius, quod dirutis uillis, atque imminuta re rustica non sint qui foeturam curent. neque enim diuites illi, ut ouium, sic etiam armentorum foetus educant; sed aliunde macra empta uili, posteaquam suis pascuis pinguerint, magno reuendunt. ideoque, sicuti reor, nondum sentitur totum huius rei incommodum. nempe adhuc his modo locis reddunt cara, ubi uendunt. ceterum ubi aliquandiu celerius extulerint illinc, quam nasci possint, tum demum ibi quoque paulatim decrescente copia, ubi coemuntur, necesse est hic insigni laboretur inopia.

ita qua re uel maxime felix haec uestra uidebatur insula, iam ipsam paucorum improba cupiditas uertit in perniciem. nam haec annonae caritas in causa est, cur quisque quam possit plurimos e familia dimittat, quo quaeso nisi mendicatum, aut quod generosis animis persuadeas facilius latrocinatum!

quid quod ad miseram hanc egestatem, atque inopiam adiungitur, importuna luxuries. nam et ministris nobilium, et opificibus, et ipsis propemodum rusticis, et omnibus denique ordinibus, multum est insolentis apparatus in uestibus, nimius in uictu luxus. iam ganea, lustra, lupanar, et aliud lupanar tabernae, uinariae, ceruisiariae, postremo tot improbi ludi, alea, charta, fritillus, pila, sphaera, discus, an non haec celeriter exhausta pecunia, recta suos mystas mittunt aliquo latrocinatum!

has perniciosas pestes eiicite, statuite, ut uillas atque oppida rustica, aut hi restituant qui diruere, aut ea cedant reposituris, atque aedificare uolentibus. refrenate coemptiones istas diuitum, ac uelut monopolii exercendi licentiam. pauciores alantur otio, reddatur agricolatio, lanificium instauretur, ut sit honestum negotium, quo se utiliter exerceat otiosa ista turba, uel quos hactenus inopia fures fecit, uel qui nunc errones aut otiosi sunt ministri, fures nimirum utrique futuri. certe nisi his malis medemini, frustra iactetis exercitam in uindicanda furta iustitiam, nempe speciosam magis, quam aut iustam aut utilem. siquidem cum pessime sinitis educari, et mores paulatim ab teneris annis corrumpi, puniendos uidelicet, tum demum cum ea flagitia uiri designent, quorum spem de se perpetuam a pueritia usquam praebuerant, quid aliud quaeso quam facitis fures, et iidem plectitis!

iam me haec loquente iuris ille consultus interim se ad dicendum composuerat, ac statuerat secum modo illo solemni disputantium uti, qui diligentius repetunt quam respondent, adeo bonam partem laudis ponunt in memoria.

belle, inquit, dixisti profecto, cum sis uidelicet hospes, qui magis audire his de rebus aliquid potueris, quam exacte quicquam cognoscere, id quod ego paucis efficiam perspicuum. nam primum ordine recensebo quae tu dixisti. deinde ostendam quibus in rebus imposuit tibi nostrarum rerum ignoratio, postremo rationes tuas omnes diluam atque dissoluam. igitur ut a primo quod sum pollicitus exordiar, quattuor mihi uisus es...

tace inquit Cardinalis; nam haud responsurus paucis uideris qui sic incipias. quamobrem leuabimus in praesenti te hac respondendi molestia, seruaturi tamen integrum id munus tibi in proximum congressum uestrum, quem—nisi quid impediat, aut te, aut Raphaelem hunc—crastinus dies uelim referat. sed interim abs te mi Raphael perquam libenter audierim, quare tu furtum putes ultimo supplicio non puniendum quamue aliam poenam ipse statuas, quae magis conducat in publicum. nam tolerandum ne tu quidem sentis. at si nunc per mortem quoque, tamen in furtum ruitur, proposita semel uitae securitate, quae uis, quis metus posset absterrere maleficos; qui mitigatione supplicii, uelut praemio quodam ad maleficium se inuitatos interpretarentur!

omnino mihi uidetur inquam pater benignissime homini uitam eripi propter ereptam pecuniam prorsus inicum esse. siquidem cum humana uita ne omnibus quidem fortunae possessionibus paria fieri posse arbitror. quod si laesam iustitiam, si leges uiolatas, hac rependi poena dicant, haud pecuniam; quid ni merito summum illud ius, summa uocetur iniuria! nam neque legum probanda sunt tam Manliana imperia, ut sicubi in leuissimis parum obtemperetur, illico stringant gladium; neque tam Stoica scita, ut omnia peccata adeo existiment paria, uti nihil iudicent interesse, occidatne aliquis hominem, an nummum ei surripiat, inter quae—si quicquam aequitas ualet—nihil omnino simile aut affine. deus uetuit occidi quemquam, et nos tam facile occidimus ob ademptam pecuniolam! quod si quis interpretetur, illo dei iussu interdictam necis potestatem, nisi quatenus humana lex declaret occidendum, quid obstat quo minus homines eodem modo constituant inter se, quatenus stuprum admittendum sit, adulterandum, peierandum! siquidem cum deus non alienae modo, uerum etiam suae cuique mortis ius ademerit, si hominum inter se consensus de mutua cede, certis placitis consentientium, adeo debet ualere, ut illius praecepti uinculis eximat suos satellites, qui sine ullo exemplo dei, eos interemerint, quos humana sanctio iussit occidi; an non hoc pacto praeceptum illud dei tantum iuris est habiturum, quantum humana iura permiserint! ac fiet nimirum ut ad eundem modum omnibus in rebus statuant homines, quatenus diuina mandata conueniat obseruari. denique lex Mosaica, quamquam inclemens et aspera; nempe in seruos, et quidem obstinatos lata, tamen pecunia furtum haud morte mulctauit. ne putemus deum in noua lege clementiae; qua pater imperat filiis maiorem indulsisse nobis inuicem saeuiendi licentiam.

haec sunt cur non licere putem. quam uero sit absurdum, atque etiam perniciosum reipublicae furem, atque homicidam ex aequo puniri, nemo est, opinor, qui nesciat. nempe cum latro conspiciat non minus imminere discriminis dumtaxat furti damnato, quam si praeterea conuincatur homicidii, hac una cogitatione impellitur in caedem eius, quem alioqui fuerat tantum spoliaturus. quippe praeterquam quod deprehenso nihil sit plus periculi, est etiam in caede securitas maior, et maior caelandi spes sublato facinoris indice. itaque dum fures nimis atrociter studemus perterrefacere, in bonorum incitamus perniciem.

iam quod quaeri solet; quae punitio possit esset commodior; hoc meo iudicio haud paulo facilius est repertu; quam quae possit esse deterior. cur enim dubitemus eam uiam utilem esse castigandis sceleribus; quam scimus olim tam diu placuisse Romanis administrandae reipublicae peritissimis! nempe hi magnorum facinorum conuictos in lapidicinas, atque fodienda metalla damnabant, perpetuis adseruandos uinculis.

quamquam ego quod ad hanc rem attinet, nullius institutum gentis magis probo, quam id quod interea dum peregrinabar, in Perside obseruatum apud uulgo dictos Polyleritas adnotaui, populum neque exiguum, neque imprudenter institutum, et nisi quod tributum quotannis Persarum pendit regi; cetera liberum ac suis permissum legibus. ceterum quoniam longe ab mari, montibus fere circumdati, et suae terrae nulla in re maligne contenti fructibus, neque adeunt alios saepe, neque adeuntur. tamen ex uetusto more gentis, neque fines prorogare student, et quos habent ab omni facile iniuria, et montes tuentur, et pensio quam rerum potienti persoluunt, immunes prorsus ab militia, haud perinde splendide, atque commode, felicesque magis quam nobiles, aut clari degunt. quippe ne nomine quidem opinor praeterquam conterminis admodum, satis noti.

ergo apud hos furti qui peraguntur, quod sustulere domino reddunt, non, quod alibi fieri solet, principi; utpote cui tantum iuris esse censent in rem furtiuam quantum ipsi furi; sin res perierit, pretio ex bonis furum confecto ac persoluto tum reliquo uxoribus eorum atque liberis integro, ipsi damnantur in opera, ac nisi atrociter commissum furtum est, neque clauduntur ergastulo, neque gestant compedes, sed liberi, ac soluti in publicis occupantur operibus. detrectantes ac languidius gerentes sese; non tam uinculis cohercent quam excitant uerberibus, strenuam nauantes operam, absunt a contumeliis, noctu tantum nominatim censiti cubiculis includuntur. praeter assiduum laborem nihil incommodi est in uita. aluntur enim haud duriter qui publicae rei seruiunt, e publico. alibi aliter. siquidem alicubi quod impenditur in eos ex eleemosyna colligitur, atque ea uia quamquam incerta; tamen ut est ille populus misericors nulla reperitur uberior. alibi reditus quidam publici ad id destinantur. est ubi certum in eos usus tributum uiritim conferunt. quin aliquot in locis nullum publicum opus faciunt, sed ut priuatus quisque eget mercenariis, ita illorum cuiuspiam in eum diem operam, stata mercede conducit apud forum, paulo minoris quam quanti liberam fuerat conducturus; praeterea fas est seruilem ignauiam flagris corripere. sic fit uti numquam opere careant; et praeter uictum aliquid quoque die ab singulis publico inferatur aerario.

uno quodam colore uestiuntur et omnes et soli, capillo non abraso uerum paulo supra auriculas attonso, e quarum altera paululum praescinditur. cibum cuique ab amicis dari, potumque ac sui coloris uestem, licet; pecuniam datam esse danti pariter, atque accipienti capitale, neque minus periculosum etiam homini libero quacumque de causa nummum a damnato recepisse, et seruos item—sic enim damnatos uocant—arma contingere. suos quaeque regio propria distinguit nota, quam abiecisse capitale est, ut uel extra suos conspici fines, uel cum alterius regionis seruo quicquam esse collocutum. at neque tutior fugae meditatio quam ipsa est fuga. quin conscium talis fuisse consilii in seruo nex est; in libero seruitus. contra indici praemia decreta sunt; libero pecunia, seruo libertas. utrique uero uenia atque impunitas conscientiae, ne quando persequi malum consilium quam poenitere sit tutius.

huius rei haec lex atque hic ordo est, quem dixi. qui quantum habeat humanitatis et commodi, facile patet. quando sic irascitur, ut uitia perimat seruatis hominibus, atque ita tractatis, ut bonos esse necesse sit. et quantum ante damni dederunt, tantum reliqua uita resartiant.

porro ne ad pristinos relabantur mores, adeo nullus est metus, ut uiatores quoque quibus iter aliquo institutum est, non aliis uiae ducibus sese tutioreis arbitrentur, quam seruis illis ad quamque regionem subinde commutatis. nempe ad perpetrandum latrocinium nihil habent usquam non importunum; manus inermes; pecunia tantum sceleris index; deprehenso parata uindicta; neque spes ulla prorsus fugiendi quoquam. quo enim pacto falleret ac tegeret fugam; homo nulla uestium parte populo similis; nisi abeat nudus! quin sic quoque fugientem proderet auricula.

at ne inito saltem consilio coniurent in rempublicam id demum scilicet periculum est. quasi in tantam uenire spem ulla possit uicinia non tentatis ac sollicitatis ante multarum regionum seruitiis. quae tantum absunt a facultate conspirandi; ut ne conuenire quidem; et colloqui aut salutare se mutuo liceat; ut credantur interim id consilium intrepide credituri suis; quod reticentibus periculosum, prodentibus maximo esse bono sciant. cum contra nemo sit prorsus exspes, obediendo ac perferendo, bonamque de se praebendo spem, emendatioris in posterum uitae, posse his modis fieri, ut libertatem aliquando recuperet. quippe nullo non anno restitutis aliquot commendatione patientiae.

haec cum dixissem atque adiecissem nihil mihi uideri causae, quare non hic modus haberi uel in Anglia possit, multo maiore cum fructu, quam illa iustitia, quam iuris ille peritus tantopere laudauerat.

sub haec ille, nempe iureconsultus, numquam inquit istud sic stabiliri queat in Anglia, ut non in summum discrimen adducat rempublicam et simul haec dicens, commouit caput, ac distorsit labrum, atque ita conticuit. et omnes qui aderant, pedibus in eius ibant sententiam.

tum Cardinalis non est, inquit, procliue diuinare, commodene an secus res cessura sit, nullo prorsus facto periculo. uerum si pronuntiata mortis sententia, differri executionem iubeat princeps, atque hunc experiatur morem, cohibitis asylorum priuilegiis. tum uero si res comprobetur euentu esse utilis, rectum fuerit eam stabiliri. alioqui tunc quoque afficere supplicio eos, qui sunt ante damnati, neque minus e republica fuerit, neque magis iniustum, quam si nunc idem fieret, nec ullum interea nasci ex ea re potest periculum. quin mihi certe uidentur errones quoque ad eundem posse modum non pessime tractari, in quos hactenus tam multis aeditis legibus, nihil promouimus tamen.

haec ubi dixit Cardinalis, quae me narrante contempserant omnes, eadem nemo non certatim laudibus est prosecutus, maxime tamen illud de erronibus, quoniam hoc ab ipso adiectum est. nescio an quae sunt secuta silere praestiterit. erant enim ridicula, sed narrabo tamen. nam non erant mala, et aliquid ad hanc rem pertinebant.

adstabat forte parasitus quidam, qui uideri uolebat imitari morionem, sed ita simulabat, ut propior uero esset, tam frigidis dictis captans risum, ut ipse saepius, quam dicta sua rideretur. excidebant homini tamen interdum quaedam, adeo non absurda, ut fidem adagio facerent, crebro iactu iaci aliquando is Venerem. ergo, dicente quodam e conuiuis, iam meo sermone bene prouisum esse furibus, atque a Cardinale etiam cautum de erronibus, restare nunc uti his praeterea consuleretur publicitus, quos ad egestatem morbus aut senectus impulisset, atque ad labores unde uiui possit, reddidisset impotes.

sine, inquit, me. nam ego et hoc recte ut fiat uidero. etenim hoc genus hominum misere cupio aliquo e conspectu amoliri meo, ita me male uexarunt saepe, cum querulis illis opplorationibus flagitarent pecuniam, quas numquam tamen tam commode potuerunt occinere, ut nummum a me extorquerent. quippe semper alterum euenit, ut aut non libeat dare, aut ne liceat quidem, quando nihil est quod detur. itaque nunc coeperunt sapere. nam ne perdant operam, ubi me praeterire uident, praetermittunt taciti, ita nihil a me sperant amplius, non hercule magis quam si essem sacerdos. sed illos ego mendicos omnes lata lege distribui ac dispartiri iubeo in Benedictinorum coenobia, et fieri laicos ut uocant monachos; mulieres moniales esse impero.

subrisit Cardinalis et approbat ioco, ceteri etiam serio. ceterum theologus quidam frater hoc dicto in sacerdotes ac monachos adeo est exhilaratus, ut iam ipse quoque coeperit ludere homo alioqui prope ad toruitatem grauis.

at ne sic quidem, inquit, extricaberis a mendicis, nisi nobis quoque prospexeris fratribus.

atqui, inquit Parasitus, hoc iam curatum est. nam Cardinalis egregie prospexit uobis cum statueret de cohercendis, atque opere exercendis erronibus. nam uos estis errones maximi.

hoc quoque dictum, cum coniectis in Cardinalem oculis eum uiderent non abnuere, coeperunt onmes non illibenter arripere, excepto fratre. nam is—neque equidem miror—tali perfusus aceto, sic indignatus est, atque incanduit, ut nec a conuiciis quidem potuerit temperare; hominem uocauit nebulonem, detractorem, susurronem, et filium perditionis, minas interim terribiles citans e scriptura sacra. iam scurra serio scurrari coepit. et erat plane in sua palaestra.

noli, inquit, irasci bone frater, scriptum est, in patientia uestra possidebitis animas uestras

rursum frater—referam enim ipsius uerba—non irascor, inquit furcifer, uel saltem non pecco. nam Psalmista dicit, irascimini et nolite peccare.

admonitus deinde frater a Cardinale suauiter, ut suos affectus compesceret, non domine, inquit, ego loquor nisi ex bono zelo sicut debeo, nam uiri sancti habuerunt bonum zelum, unde dicitur: zelus domus tuae comedit me et canitur in ecclesiis:

irrisores Helizei, dum conscendit domum dei, zelus calui sentiunt,

sicut fortasse sentiet iste derisor, scurra, ribaldus.

facis inquit, Cardinalis bono fortassis affectu, sed mihi uideris facturus, nescio an sanctius, certe sapientius, si te ita compares, ne cum homine stulto et ridiculo ridiculum tibi certamen instituas.

non domine inquit, non facerem sapientius. nam Solomon ipse sapientissimus dicit: responde stulto secundum stultitiam eius sicut ego nunc facio, et demonstro ei foueam in quam cadet, nisi bene praecaueat. nam si multi irrisores Helizei, qui erat tantum unus caluus, senserunt zelus calui, quanto magis sentiet unus derisor multorum fratrum, in quibus sunt multi calui! et etiam habemus bullam Papalem, per quam omnes qui derident nos, sunt excommunicati.

Cardinalis, ubi uidit nullum fieri finem, nutu ablegato parasito, ac aliam in rem commodum uerso sermone, paulo post surgit e mensa, atque audiendis clientum negotiis dedit se, nosque dimisit.

1/1
Menu

Fazer anotação