de legibus Utopiensium. De optimo statu reipublicae deque nova insula Utopia · Capítulo 15 de 18
Obra Menu

de legibus Utopiensium.

de legibus Utopiensium.

pro seruis neque bello captos habent nisi ab ipsis gesto, neque seruorum filios; neque denique quemquam quem apud alias gentes seruientem possent comparare, sed aut si cuius apud se flagitium in seruitium uertitur, aut quos apud exteras urbes—quod genus multo frequentius est—admissum facinus destinauit supplicio. eorum enim multos, interdum aestimatos uili, saepius etiam gratis impetratos, auferunt.

haec seruorum genera non in opere solum perpetuo; uerum etiam in uinculis habent; sed suos durius quos eo deploratiores, ac deteriora meritos exempla censent, quod tam praeclara educatione ad uirtutem egregie instructi; contineri tamen ab scelere non potuerint.

aliud seruorum genus est; cum alterius populi mediastinus quispiam laboriosus ac pauper elegerit apud eos sua sponte seruire. hos honeste tractant ac nisi quod laboris; utpote consuetis, imponitur plusculum non multo minus clementer ac ciues habent; uolentem discedere—quod non saepe fit—neque retinent inuitum, neque inanem dimittunt.

aegrotantes, ut dixi, magno cum adfectu curant, nihilque prorsus omittunt quo sanitati eos, uel medicinae uel uictus obseruatione, restituant. quin insanabili morbo laborantes assidendo, colloquendo, adhibendo demum quae possunt leuamenta solantur. ceterum si non immedicabilis modo morbus sit uerum etiam perpetuo uexet atque discrutiet; tum sacerdotes ac migistratus hortantur hominem, quandoquidem omnibus uitae muniis impar aliis molestus ac sibi grauis morti iam suae superuiuat, ne secum statuat pestem diutius ac luem alere, neue cum tormentum ei uita sit mori dubitet, quin bona spe fretus acerba illa uita uelut carcere atque aculeo uel ipse semet eximat; uel ab aliis eripi se sua uoluntate patiatur; hoc illum cum non commoda, sed supplicium abrupturus morte sit prudenter facturum, quoniam uero sacerdotum in ea re consiliis, id est interpretum dei sit obsecuturus, etiam pie sancteque facturum. haec quibus persuaserint; aut inedia sponte uitam finiunt, aut sopiti sine mortis sensu soluuntur. inuitum uero neminem tollunt nec officii erga eum quicquam imminuunt persuasos hoc pacto defungi honorificum. alioqui qui mortem sibi consciuerit causa non probata sacerdotibus et senatui; hunc neque terra neque igne dignantur; sed in paludem aliquam turpiter insepultus abiicitur.

femina non ante annum duodeuicesimum nubit. mas non nisi expletis quattuor etiam amplius. ante coniugium, mas aut femina si conuincatur furtiuae libidinis, grauiter in eum eamue animaduertitur; coniugioque illis in totum interdicitur, nisi uenia principis noxam remiserit, sed et pater et mater familias cuius in domo admissum flagitium est; tamquam suas partes parum diligenter tutati magnae obiacent infamiae; id facinus ideo tam seuere uindicant, quod futurum prospiciunt, ut rari in coniugalem amorem coalescerent; in quo aetatem omnem cum uno uideant exigendam; et perferendas insuper quas ea res affert molestias, nisi a uago concubitu diligenter arceantur.

porro in deligendis coniugibus ineptissimum ritum—uti nobis uisum est—adprimeque ridiculum, illi serio ac seuere obseruant. mulierem enim seu uirgo seu uidua sit, grauis et honesta matrona proco nudam exhibet, ac probus aliquis uir uicissim nudum puellae procum sistit.

hunc morem cum uelut ineptum ridentes improbaremus, illi contra ceterarum omnium gentium insignem demirari stultitiam, qui cum in equuleo comparando, ubi de paucis agitur nummis, tam cauti sint, ut quamuis fere nudum nisi detracta sella tamen, omnibusque reuulsis ephippiis recusent emere, ne sub illis operculis hulcus aliquod delitesceret, in deligenda coniuge, qua ex re aut uoluptas, aut nausea sit totam per uitam comitatura, tam negligenter agant, ut reliquo corpore uestibus obuoluto, totam mulierem uix ab unius palmae spatio—nihil enim praeter uultum uisitur—aestiment adiungantque sibi non absque magno—si quid offendat postea—male cohaerendi periculo. nam neque omnes tam sapientes sunt ut solos mores respiciant, et in ipsorum quoque saepientum coniugiis, ad animi uirtutes nonnihil additamenti corporis etiam dotes adiiciunt, certe tam foeda deformitas, latere sub illis potest inuolucris ut alienare prorsus animum ab uxore queat, cum corpore iam seiungi non liceat; qualis deformitas si quo casu contingat post contractas nuptias, suam quisque sortem necesse est ferat, ante uero ne quis capiatur insidiis, legibus caueri debet.

idque tanto maiore studio fuit curandum quod et soli illarum orbis plagarum singulis sunt contenti coniugibus; et matrimonium ibi haud saepe aliter, quam morte soluitur; nisi adulterium; in causa fuerit, aut morum non ferenda molestia. nempe alterutri sic offenso facta ab senatu coniugis mutandi uenia; alter infamem simul ac caelibem perpetuo uitam ducit. alioquin inuitam coniugem, cuius nulla sit noxa repudiare, quod corporis obtigerit calamitas, id uero nullo pacto ferunt; nam et crudele iudicant, tum quemquam deseri, cum maxime eget solatio, et senectuti, cum et morbos afferat et morbus ipsa sit; incertam atque infirmam fidem fore.

ceterum accidit interdum ut cum non satis inter se coniugum conueniant mores repertis utrique aliis quibuscum sperent se suauius esse uicturos amborum sponte separati; noua matrimonia contrahant, haud absque senatus authoritate tamen, qui nisi causa per se atque uxores suas diligenter cognita; diuortia non admittit. immo ne sic quidem, facile. quod rem minime utilem sciunt firmandae coniugum caritati, facilem nouarum nuptiarum spem esse propositam.

temeratores coniugii grauissima seruitute plectuntur, et si neuter erat caelebs, iniuriam passi—uelint modo—repudiatis adulteris coniugio inter se ipsi iunguntur alioquin quibus uidebitur. at si laesorum alteruter erga tam male merentem coniugem; in amore persistat; tamen uti coniugii lege non prohibetur si uelit in opera damnatum sequi; acciditque interdum ut alterius poenitentia alterius officiosa sedulitas miserationem commouens principi, libertatem rursus impetret. ceterum ad scelus iam relapso nex infligitur.

ceteris facinoribus nullam certam poenam lex ulla praestituit; sed ut quodque atrox, aut contra uisum est; ita supplicium senatus decernit. uxores mariti castigant, et parentes liberos; nisi quid tam ingens admiserint; ut id publice puniri, morum intersit. sed fere grauissima quaeque scelera seruitutis incommodo puniuntur, id siquidem et sceleratis non minus triste; et reipublicae magis commodum arbitrantur, quam si mactare noxios et protinus amoliri festinent. nam et labore quam nece magis prosunt, et exemplo diutius alios ab simili flagitio deterrent. quod si sic habiti rebellent atque recalcitrent, tum demum uelut indomitae beluae. quos cohercere carcer et catena non potest, trucidantur. at patientibus non adimitur omnis omnino spes; quippe longis domiti malis si eam poenitentiam prae se ferant, quae peccatum testetur magis eis displicere quam poenam, principis interdum praerogatiua; interdum suffragiis populi, aut mitigatur seruitus aut remittitur.

sollicitasse ad stuprum nihilo minus quam stuprasse periculi est. in omni siquidem flagitio certum destinatumque conatum aequant facto. neque enim id quod defuit ei putant prodesse debere; per quem non stetit; quominus nihil defuerit.

moriones in delitiis habentur, quos ut affecisse contumelia magno in probro est, ita uoluptatem ab stultitia capere non uetant. siquidem id morionibus ipsis maximo esse bono censent, cuius qui tam seuerus ac tristis est ut nullum neque factum neque dictum rideat ei tutandum non credunt, ueriti ne non satis indulgenter curetur ab eo, cui non modo nulli usui, sed ne oblectamento quidem—qua sola dote ualet—futurus esset.

irridere deformem aut mutilum, turpe ac deforme non ei, qui ridetur, habetur, sed irrisori qui cuiquam quod in eius potestate non erat ut fugeret, id uitii loco stulte exprobret.

ut enim formam naturalem non tueri segnis atque inertis ducunt, sic adiumentum ab fucis quaerere infamis apud illos insolentia est. usu enim ipso sentiunt, quam non ullum formae decus uxores aeque ac morum probitas et reuerentia commendet maritis. nam ut forma nonnulli sola capiuntur, ita nemo nisi uirtute atque obsequio retinetur.

non poenis tantum, deterrent a flagitiis, sed propositis quoque honoribus ad uirtutes inuitant, ideoque statuas uiris insignibus et de republica praeclare meritis in foro collocant, in rerum bene gestarum memoriam, simul ut ipsorum posteris maiorum suorum gloria calcar et incitamentum ad uirtutem sit. qui magistratum ullum ambierit exspes omnium redditur.

conuiuunt amabiliter, quippe nec magistratus ullus insolens, aut terribilis est; patres appellantur; et exhibent. iisdem defertur; ut debet; ab uolentibus honor; non ab inuitis exigitur. ne principem quidem ipsum, uestis aut diadema, sed gestatus frumenti manipulus discernit, ut pontificis insigne est praelatus cereus.

leges habent perquam paucas. sufficiunt enim sic institutis paucissimae. quin hoc in primis apud alios improbant populos, quod legum interpretumque uolumina, non infinita sufficiunt. ipsi uero censent iniquissimum; ullos homines his obligari legibus; quae aut numerosiores sint, quam ut perlegi queant; aut obscuriores quam ut a quouis possint intelligi.

porro causidicos; qui causas tractent callide; ac leges uafre disputent; prorsus omnes excludunt. censent enim ex usu esse; ut suam quisque causam agat; eademque referat iudici; quae narraturus patrono fuerat. sic et minus ambagum fore et facilius elici ueritatem. dum eo dicente; quem nullus patronus fucum docuit; iudex solerter expendit singula; et contra uersutorum calumnias simplicioribus ingeniis opitulatur. haec apud alias gentes; in tanto perplexissimarum aceruo legum difficile est obseruari.

ceterum apud eos unusquisque est legis peritus. nam et sunt—ut dixi—paucissimae; et interpretationum praeterea ut quaeque est maxime crassa; ita maxime aequam censent. nempe cum omnes leges—inquiunt—ea tantum causa promulgentur; ut ab iis quisque sui commonefiat officii; subtilior interpretatio paucissimos admonet—pauci enim sunt qui assequantur—cum interim simplicior ac magis obuius legum sensus; omnibus in aperto sit; alioquin quod ad uulgus attinet; cuius et maximus est numerus et maxime eget admonitu; quid referat utrum legem omnino non condas; an conditam in talem interpreteris sententiam; quam nisi magno ingenio et longa disputatione nemo possit eruere; ad quam inuestigandam neque crassum uulgi iudicium queat attingere; neque uita in comparando uictu occupata sufficere.

iis eorum uirtutibus incitati finitimi; qui quidem liberi sunt et suae spontis—multos enim ipsi iam olim tyrannide liberauerunt—magistratus sibi; ab illis alii quotannis; alii in lustrum impetrant; quos defunctos imperio, cum honore ac laude reducunt; nouosque secum rursus in patriam reuehunt. atque hi quidem populi optime profecto ac saluberrime reipublicae suae consulunt; cuius et salus et pernicies, cum ab moribus magistratuum pendeat; quos nam potuissent elegisse prudentius, quam qui neque ullo pretio queant ab honesto deduci—utpote quod breui sit remigraturis inutile—ignoti ciuibus, aut prauo cuiusquam studio aut simultate flecti! quae duo mala, affectus atque auaritiae, sicubi incubuere iudiciis, illico iustitiam omnem, fortissimum reipublicae neruum dissoluunt. hos Utopiani populos, quibus qui imperent ab ipsis petuntur, appellant socios, ceteros quos beneficiis auxerunt amicos uocant.

foedera quae reliquae inter se gentes toties ineunt; frangunt ac renouant, ipsi nulla cum gente feriunt. quorsum enim foedus inquiunt; quasi non hominem homini satis natura conciliet quam qui contempserit, hunc uerba scilicet putes curaturum! in hanc sententiam eo uel maxime trahuntur, quod in illis terrarum plagis, foedera pactaque principum solent parum bona fide seruari.

etenim in Europa idque his potissimum partibus quas Christi fides et religio possidet, sancta est et inuiolabilis ubique maiestas foederum, partim ipsa iustitia et bonitate principum, partim summorum reuerentia metuque pontificum, qui ut nihil in se recipiunt ipsi; quod non religiosissime praestant. ita ceteros omnes principes iubent, ut pollicitis omnibus modis immorentur, tergiuersantes uero pastorali censura et seueritate compellunt. merito sane censent turpissimam rem uideri si illorum foederibus absit fides; qui peculiari nomine fideles appellantur.

at in illo nouo orbe terrarum, quem circulus aequator uix tam longe ab hoc nostro orbe semouet; quam uita moresque dissident; foederum nulla fiducia est; quorum ut quodque plurimis ac sanctissimis ceremoniis innodatum fuerit; ita citissime soluitur inuenta facile in uerbis calumnia, quae sic interim de industria dictant callide; ut numquam tam firmis adstringi uinculis queant; quin elabantur aliqua, foedusque et fidem pariter eludant. quam uafriciem, immo quam fraudem dolumque; si priuatorum deprehenderent interuenisse contractui; magno supercilio rem sacrilegam; et furca dignam clamitarent, hi nimirum ipsi; qui eius consilii principibus dati; semet gloriantur quo authores. fit ut iustitia tota uideatur, aut non nisi plebea uirtus et humilis, quaeque longo interuallo subsidat infra regale fastigium; aut uti saltem duae sint quarum altera uulgus deceat, pedestris et humirepa; neue usquam septa transilire queat, multis undique restricta uinculis, altera principum uirtus, quae sicuti sit quam illa popularis augustior; sic est etiam longo interuallo liberior, ut cui nihil non liceat nisi quod non libeat.

hos mores ut dixi principum; illic foedera tam male seruantium puto in causa esse; ne ulla feriant Utopienses; mutaturi fortasse sententiam si hic uiuerent.

quamquam illis uidetur ut optime seruentur; male tamen inoleuisse foederis omnino sanciendi consuetudinem qua fit, ut—perinde ac si populum populo; quos exiguo spacio, collis tantum aut riuus discriminat; nulla naturae societas copularet—hostes atque inimicos inuicem sese natos putent, meritoque in mutuam grassari perniciem, nisi foedera prohibeant, quin his ipsis quoque initis, non amicitiam coalescere, sed manere praedandi licentiam, quatenus per imprudentiam dictandi foederis, nihil quod prohibeat satis caute comprehensum in pactis est. at illi contra censent, neminem pro inimico habendum, a quo nihil iniuriae profectum est. naturae consortium, foederis uice esse, et satius, ualentiusque homines inuicem beneuolentia, quam pactis, animo quam uerbis connecti.

1/1
Menu

Fazer anotação