DE CONCEPTIONE VIRGINIS MARIAE Poema à Virgem · Capítulo 3 de 29
Obra Menu

DE CONCEPTIONE VIRGINIS MARIAE

DE CONCEPTIONE VIRGINIS MARIAE

Te priüs aethereos verbo quam conderet orbes,

Ante Deus latam quam fabricaret humum,

Te priüs aeterna concepit mente futuram

Cum pura Matrem virginitate suam.

Ó tu qualis eras divini ante ora parentis

Cum mundum coeli condita turma foret?

Nondum lativagi diffluxerat aequoris unda,

Nec vagus obliquis fluxerat amnis aquis

Nondum faecundo manarant gurgite fontes,

Nec juga constiterant ardua mole gravi

Et tu jam summi concepta in mente Parentis,

Cujus ventre Deus conciperetur, eras.

Quae foedis mundum purgares sordibus omnem,

Et fieres plagis vera medella meis.

Qualis es ó Virgo! quantum dilecta superno Artifici! qualis forma decorque tuus

Tu ventura salus primo promissa parenti,

Quae Vitam casto viscera nixa fores.

Ut quos mortiferis infecerat Eva venenis,

Concepta Antidotum tu sine labe dares.

Foemineo expavit versutus nomine serpens,

Cujus capta fuit foemina prima dolis.

Scilicet ipsa tuae concepta in ventre parentis

Quod maculat cunctas crimine sola cares.

Comminuisque caput sinuosi calce Draconis,

Et depressa tuo sub pede colla tenes.

Tota refulgenti resplendes pulchra decore,

Tota cares naevo, dulcis amica Dei.

Nulla tuo labes peccati pectori inhaeret

Num laedit specimen vel nota parva tuam ?

Ó speciosa nimis, virtutum compta nitore,

Quae potes angelicos exuperare choros.

Fige tuum nostro Virgo immaculata decorem

Pectore, forma oculos attrahat ista meos.

Scilicet haec magnos capiebat forma Prophetas,

Qui te carminibus praecinuere suis.

Illi te variis praesignavere, figuris,

Optantes Proles ut tua ferret opem.

Quam cuperent illi coeli splendore nitentis

Ó formosa oculos cernere Virgo tuos!

Quam vellent coram divinam haurire loquelam,

Manabatque tuo dulce quod ore melos

Foelices igitur, qui te genuere parentes,

E coelis ortum qui didicere tuum,

O foelix Joachim, cujus de semine Virgo

Progenita est Natum progeuitura Dei.

Foelix Anna parens, cujus conclusa sub alvo est

Ventre Deum Virgo compositura suo.

Cui facta es gravidi dulcissima sarcina ventris,

Chara patris soboles, et leve matris onus.

Clausa manens utero nulli patefaeta priorum

Ostia coepisti jam reserare poli.

Jure supernorum meritas jam praeparat agmen

Quas referat grates, sancta puella, tibi.

Jure nova exultans per coeli templa celebrat

Gaudia, quod gigni te sine labe videt.

Per quam mundetur primorum noxa parentum,

Humanum maculas contrahit unde genus.

Per quam pars nostri contractas maxima sordes

Eluat, aethereis annumeranda choris.

Jubilet aula poli, sine crimine gignitur ullo

Aula futura Dei, jubilet aula poli.

Moerat orcus edax, nulla est in Virgine labes

Quae modo concepta est, moerat orcus edax.

Deprime sanguineas coluber foedissime cristas,

Caudaque contracto palpitet aegra sinu.

Conde superbe tuam sinuato corpore fronteur,

Protege cervicem, conde superne caput.

Ecce veuit mulier laqueos ruptura dolosos,

Ecce viro mulier fortior, ecce venit.

Quid miser exultas, quod retia miserit olim

In tua non cautos foemina prima pedes?

Improbe quid gaudes, mulier quia prima maritum

Movit, ut inficeret sordibus omne genus ?

Gignitur en Virgo primi de carne parentis,

Quae tamen ipsius nesciit una scelus.

Ecce venit maculis mundata, ac lege prioris

Libera, sola tuas non subitura plagas.

Haec inimicitias, et bella horrentia semper

'Terribilis contra teque tuosque geret.

Tu niveo ipsius malus insidiabere calci

Pestifero verrens pectore lapsus humum;

Sanguineo ut facias lethalia vulnera morsu,

Dira venenoso dente venena vomens.

Illa tibi insultans nec dira afflabitur aura,

Nec dente laedetur, sanguinolente, tuo.

Cervicemque premet planta victrice superbam,

Confringetque tuum comminuetque caput.

Tartara nigra tremant: equitem turbavit, equumque

Tartareum Virgo, tartara nigra tremant.

Gaudeat ad tantae Conceptum Virginis omnis

Quae gemuit tristi terra sub axe diü.

En redit ille nitor coeli, faciesque serena,

Cui primi obduxit nubila culpa viri.

Coelica purgatis en rident atria nimbis,

Laetaque placatus protulit ora polus.

Nam tuus ô foelix primae Conceptus honorem

Justitiae retinet munere Virgo Dei.

Ut coelum illustres, coelesti luce coruscas,

Et mundum ut mundes, crimine munda bonis.

Et dolor, et crimen, diuturni causa doloris,

Corripient celerem te veniente fugam.

Jure polus gaudet, cujus dignissima Princeps

Concipieris, Dominum post paritura suum.

Jure solum gaudet, quia terrae é semine nata:

Laus eris astrigeri luxque decorque poli.

Cum terra pontus, eum ponto exultat Olympus,

Cumque creaturis conditor ipse suis.

Maximus immenso laetatur amore Creator

Mira suae spectat cum monimenta manus:

Continuos vasto cum cernit in aequore motus,

Et varia aequoreis ludere monstra viis

Cum videt immotam tam grandi pondere terram,

Cunctaque materno quae fovet alma sinu

Astrigeros pulchro cum temperat ordine coelos,

Innumeris florent quae loca spiritibus.

Si de perfecto, quem verbo condidit, orbe

Ille Opifex rerum gaudia summus habet

Tu certé ex omni, speciosa puellula, parte ' Gaudij eris summo maxima causa Patri.

Jubilat ille fovens immoto gaudia corde Quód fecere suae te sine labe manus.

Perfecit manuum super omnia facta suarum

Hoc unum, et reliquis praetulit Autor opus.

Nec tibi jam tellus, nec jam tibi certet Olympus

Concedunt forma terra polusque tuae. Coelica inassuetum miratur turba decorem,

Quo nova materno foemina ventre nites.

Scilicet effinxit si te natura minorem,

At divina tibi gratia maior in est.

Ó opus eximium, divinae ò fabrica dextrae

Nobilis, ó toto grandior orbe domus.

Cüm tua laetificet totum Conceptio mundum,

Expers laetitiae eur ego solus ero?

An quia deturpant foedae mea pectora culpae,

Et maculata dolent sordibus ipsa suis?

Munditiamque lutum, lucemque odere tenebrae ?

Et virtus animo semper acerba malo est ?

Luminaque exhorrent faciem lasciva pudicam?

Torquet et impuros integritatis honos?

Nec mihi (confiteor) corruptam pondere mentem

Tristitiae poterant mergere ad ima gravi

Ni tuo reficeret lacerum clementia pectus,

Totaque materno mens foret orba sinu.

Nam tua lux tenebras pellit, coenumque repurgat

Munditia, et virtus effugat omne scelus.

Te sequar impurus puram, tibi pectora nostra

Haerebunt vitiis expolianda suis.

Nam quis de immundo conceptum semine mundet ?

Et puro foedas abluat amne notas ?

Nonne tua hoc faciet, Virgo mundissima, virtus,

Conciperis primo quae sine sola malo?

Ecce ego flagitij consors vilesco paterni,

Primaque de matris crimina ventre tuli.

Totus in immundi submersus gurgite coeni,

Et mea vita suis est putrefaeta malis.

Tu fons munditia purus, scelerumque fugatrix,

Tu mihi cor vivis purificabis aquis.

Foelices illi, quorum pia pectora amore,

Et desiderium conflagrat omne tui.

Foelix qui tacitae per amica silentia noctis

Te meditatur amans, te meditatus amat.

Foelix Virgineae qui observat limina portae,

Assiduusque tuas excubat ante fores.

Qui decora alta tui Conceptus voluit amanti

Pectore, quae vita est aurea porta tuae;

lile tui dulcem curam experietur amoris,

Menteque cum munda corpore castus erit.

Hauriet á Domino veram donante salutem,

Et vitae inveniet munere dona tuo.

O amor, ó bonitas supremi immensa Parentis,

Cujus te mirum dextra poliuit opus.

Laudet eum tanto decorandum numine coelum,

Gratificoques hymnos personet ore novos.

Laudet eum tanto jam foelix munere terra,

Terra binum gerans, quod feret omne bonuin,

Mens quoque, summe Pater, mea te veneratur adorans,

Progenitaque meus Virgine laudat amor.

O decus, ó generis pulcherrima gloria nostr?,

Splendor honestatis, munditiaeque nitor,

Hei mihi, cur sprevi te, formosissima rerum,

Spurcitiae turpi caecus amore meae?

Cur non viderunt tantum mea lumina lumen?

Cur mea non traxit pectora tantus odor?

Me miserum! carnis prodegi animaeque pudorem,

Contulerat Genitor quas mihi summus opes.

Et procul aufugiens, patrem. matremque reliqui,

Offendens factis teque Deumque meis.

Et tandem redeo patrem matremque requirens,

Inveniam ut meritis teque Deumque tuis.

Ante tuos miserum sine me procumbere posles,

Nec mihi clamanti duriter obde fores.

Istic integras sine me traducere noctes,

Istic integros me sine flere dies.

Sit tua visceribus Conceptio munda voluptas,

Deliciae, requies, gustus amorque meis.

Hanc ego contemplans, memorique in mente revelvetis

Munder, et abscedat turpis imago procul.

Hujus amor foedum protudet castus amorem,

Foetorem pellet pectoris hujus odor.

O tu, quae nivei, bona Virgo, pudoris amantes

Diligis, exemplo quem didicere tuo:

Me tibi qui serò mentem corruptus adhaesi,

Seminecem mites cum tetigere manus;

Me refovere tui ne desine pectoris aestu,

Flamma tuo tepeat carnis ut igne meae:

Et tibi pollicitum reddat sine faece pudorem,

Juratam servans tempus in omne fidem.

Percipis (an fallor) tremulae vaga murmura vocis?

An sopita jaces tegmine ventris adhuc?

Et fortasse tuas obsiruxit fertilis aures Sordibus, et vitiis mens mea foeta suis:

Sed timeo immerito: vani procul esto timores:

Non fallit Matris dulcis imago piae.

Non talem expertus te sum, mitissima: non sic

Ingenij pietas est mihi tota tui.

Desinet antê leves nox humida fundere rores,

Et cadere é gravidis nubibus humor aquae;

Ante negent liquidi dulcissima pocula fontes,

Ante fluens vitreo non eat omne latex

Quam tua non manet pietatis vena liquores,

Et stent dulcoris lata fluenta tui.

O utinam forti nostras siue fine medullas

Conerement igne tui dulcis amoris amor.

1/1
Menu

Fazer anotação