INGRESSUS VIRGINIS IN TEMPLUM Poema à Virgem · Capítulo 6 de 29
Obra Menu

INGRESSUS VIRGINIS IN TEMPLUM

INGRESSUS VIRGINIS IN TEMPLUM

Scande gradus igitur quindenos parvula Templi

Sola, nec auxilijs utere, Viugo, patris.

Jam tua marmoreas superant solidata columnas

Crura, quibus Teinpli grande sedebit opus.

Quanta tuos gressus, à filia Principis, ornat

Gloria! dissimiles quam tulit Eva suos!

Illa voluptatis pascens vaga lumina in horto,

Infausto movit calle superba pedes;

Lethale ut verita decerperet arbore pomum,

Unde hominum premeret mors truculenta genus,

Tu hastura oculos divina luce modestos,

Sacra humilis fausto tramite Templa petis:

Vitalem ut gignas arbos uberrima Fructum,

Unde salus mundo, veraque vita fluat.

Exit Isacides, quas claro é sanguine natas

Maenia regalis celsa Sionis alunt.

Abdita sacrati penetralia linquite Templi,

Currite ad auratae limina prima foris.

Aspicite intento Reginam lumine vestram,

Candida cui decorat coelicus ora rubor.

Cujus divinum solis rota pulchra decorem

Suspicit, et radijs Cinthia clara suis.

Quae matutinis foelix laudatur ab astris,

Cui magni exultant pignora cuucta Dei.

Ilaec, modo quam certos Domino servatis in annos,

Perpetuae doctrix virginitatis erit,

Dirigite hanc animos, oculos hane fingite in unam:

Illa manus vestras dirigat, illa pedes.

Haec illa est etenim fortissima Foemina, cujus

De extremo pretium fine, proculque venit.

Quam Deus omnipotens post saecula multa repertam

Sanguine connectet, conjugioque sibi

Namque erit aeterni conjux. pulcherrima Patris,

Et Nati illaeso sancta pudore parens.

Vir sus invictis confidit viribus cjus,

Correptura citum castra inimica fugam.

Victoremque diu victrix cum vincet Avernum,

Exuvias altis inferet alta polis.

Nulla mali laedent ejus contagia pectus,

Sed tota ineedet splendida vita bouis,

Sed rogo vel minimam tantorum Virgo bonorum,

Quae facis in templo, dic mihi particulam.

Si quis enim cunctas virtutes dicere verbis,

Aut sola vellet volvere mente tuas:

Mentis inops fureret, citiusque ingentis arenas

Aequoris, aut herbas enumeraret agri;

Aut pluviae guttas, aut vasti sydera coeli,

Aut sylvae densas, quam tua facta, comas.

O foelix Templum Templo formosius isto,

Perpetuus cujus pectore fumat odor.

Da mihi, si nequeo sanctae primordia vitae

Dicere, at interno prosequi amore, tuae.

Ille tuam referet pulchram mihi saepe figuram,

Nec procul à facie te sinet esse inea.

1/1
Menu

Fazer anotação