DE NOMINE JESU OBITER ET CIRCUMCISIONE Poema à Virgem · Capítulo 10 de 29
Obra Menu

DE NOMINE JESU OBITER ET CIRCUMCISIONE

DE NOMINE JESU OBITER ET CIRCUMCISIONE

Haec coeli Interpres: tu dum taciturna sub alto

Pectore responsum praeineditata siles,

Ne mihi succense, ne sim tibi, Virgo, pudori,

Si famulus Dominae pauca locutus ero.

Movit enim mira dulcedine pectus amoris

Quem paries Nati nomen amorque meum.

Nomen inauditum, mirabile nomen Jesus:

Nomen, quod proprio nominat ore Deus.

Quod sine principio Verbum eructavit ab alto,

Corde quod exortum permanet ante diem.

Dulcis amor cordis, dulcedinis auctor Jesus

Cuncta procul gustu pellit amara suo.

Vera sagina animi, panis vitalis Jesus

Languida mortifera liberat ora fame.

Fons indeficiens, fluviusque perennis Jesus

Mentis inexhausto temperat amne sitim:

Mellifluoque rapit potatos nectare sensus,

Nec sinit immemores nominis esse sui.

JEternae lucis divinus candor Jesus

Nigra repurgato nubila corde fugat.

Forma nitens semper decor immortalis Jesus,

Quo sine res ullum non habet ulla decus:

Quo sine nil pulchrum, cum quo sunt omnia pulchra:

Cujus ab aspectu perdita forma redit.

Unguen aromaltieum, medicina suavis Jesus

Foeda salutari vulnera sanat ope.

Omnipotens virtus, invictum robur Jesus

F'ortia dat famulis vincere castra suis.

Infinita Dei sapientia Patris Jesus

Justitiae recto tramite monstrat iter.

Non secus ac olei pinguis fluit humor Jesus,

Impinguat cordis leniter ima fluens.

Ignis edax cordis consumens Ignis Jesus,

Ardentis gelidos urit amore sinus.

Omne decus terrae, coeli nitor omnis Jesus

Vestit honore solum, vestit honore polum.

Imber inexhaustae largus pietatis Jesus

Saxea faecundis pectora mollit aquis.

Flammea divini restinguit tela furoris,

Tgnescit sontem qui populatus humum.

Laetitiae puteus, bonitatis abyssus Jesus,

Ultima meta mali primaque origo boni.

Delieiosus amor, medicamen amantis Jesus,

Qui grave sub venis vulpus amoris alit.

Una salus mundi, libertas unica Jesus,

Quo sine liberlas nulla, nec ulla salus.

Aulferet armati fortissimus arma tyranni,

Et manicis solvet compedibusque reos.

Pellet Avernalis contagia dira veneni,

Primorumque nefas exitiale patrum.

Vita peremptorum, queis mors dominatur, Jesus

Vita gravem morti morte datura necem.

Nomen adorandum, venerabile nomen Jesus,

Coeliea subnixo quod eolit aula genu.

Nomen terrificum, quod pertimet Oreus, Jesus,

Turba quod exultans Tisiphonea treniit.

Mite, salutiferum, mellitum noineu Jesus,

Poplitibus flexis quod reveretur humus.

Tempore defieiar, si nominis hujus Jesu

Immensua vili prosequar ore decus.

Nec mage proficiam quam si sine mente laborem

Exiguo vastum condere vase freium.

Ecce tuo qualis elaudetur viscere Natus,

Qualis erit ventris fructus honorque tui.

Talis erit Natus, proprio quem nomiue Jesuin

Laeturum inuudo, Virgo, vocabis openi.

Tale erit hoc nomen: sed quando voeabis Jesum

Dic mihi; quando hujus noniinis hora venit?

Nempe tener saxo cum circunsisus acuto

Vulnus in inuoeua pergrave carne feret:

Purpureoque pij stillabit rore cruoris,

"Unde aeterna salus, vita, medela fluat:

Vagitusque dabit, dulcisque suavia matris

Ubera captabit molliculosque suos:

Deque tuis eurret lacrymarum flumen ocellis,

Ah Virgo, et scindet ear tibi plaga pium:

Sanguineumque ligans turbabere pallida vulnus,

Dum menti occurret tristior hora tuae:

Cuni Jacerata truei dilecti funere Nati

Membra fovens gladio tragieiere sinus.

Intera flentem super ubera blaudi puelluni,

Osque tenens pulchro pulchrius ore premes.

Virgineoque dabis rorantes lacte. papillas

Aegra recusantis nectare labra rigans:

Et conata gravem frustra lenire dolorem

Saucia sub tenero peetore vulnus ales.

Donec adimpleto coalescat. tempore plaga:

Quae pueri augebat membra, animamque. (aan.

Nainque pij nostram. facietis uterque salutem,

Cum pueroque parens, eumque parente. puer.

Ecce tuum quando Natum appellabis Jesum,

Nempe novum multo sanguine nomen cinget,

Quis divina tuum possit. sapientia sensum,

Quis miranda tuae noscere facta manus?

Circumcidetur Puer, et dicetur Jesus:

Convenient justi nomen opusque rei.

Accipiet caeso peccati in corpore signum,

Et servatoris nomine clarus erit.

Sed nil divino non est superabile amori:

Cuncta potest pietes: omnia vincit amor.

Victus enim nimio, quo nos dilexit amore

Ille boni aeternus fons, et origo Deus,

Donabit proprium tibi, foelicissima, Natum,

Qui per te nobis frater, et ultor erit:

Assimilisque suae sine labe per omnia genti,

Peceatique, carens crimine, signa geret:

Destruat ut verus peccati corpus Jesus,

Filius ille Dei, Filius ille tuus.

Q nomen pulchrum, per amabile nomen Jesus,

Matris amor, Patris gloria, fratris honor.

Lucidior Phoebo, sublimior aethere Jesus,

Igne magis calidus, frigidiorque nive,

Ense magis rigidus, leni mage lenis olivo,

Durior et scopulis, et mage mollis aquis,

Mitior et miti succumbes omnibus agno

Fortior, é forti cuncta leone domaus.

JEre emeris nullo, cum sis pretiosior auro:

Das, nihil accipiens; non redamatus, amas,

Tristior es tristi corruptis crimine aceto:

Laetior es puris faece carente mero.

Felle malos potas cum sis dulcedo perennis,

Melle bonos dulci fel bibiturus alis.

Ó iterum at quae iterum jucundum nomen Jesus,

Mille bonum miris, mille suave modis.

Quis mihi te pulchris sugentem belle labellis Ubera det matris turgida lacta puer?

Quis mihi te timeam praestet, quem castra polorum

Absque tremore tremunt, absque timore tinent?

Quis mihi te tribuat prostrato pectore adorem,

Nomen honor coeli, gloria nomen humi?

Quis mihi te junget, quis me tibi jungat amore?

Nil nisi dulcedo, nil nisi nomen amor.

Tu benedicta dabis cui se dabit ille, suique Patris ut est totus, sic quoque Matris erit.

Quem petet, ut primae furiosa incendia culpae

Temperet in nostro pectore, acuta silex.

Ergo manus inopi jam nunc extende benignas:

Si mihi das Jesum, satque superque mihi est.

Extinguat flammas lumborum, à Virgo, meorum,

Et durum Pueri vulnus, et ista manus.

Cor mihi scinde petrá, scissoqué inscribito Jesum

Indelebilibus sanguineisque notis.

j Maeret eaternüm dulcissima nomina cordi,

O Jesu pulcher, pulchra Maria, meo.

Me violentus amor formosi raptet Jesu,

Me raptet bellae Virginis altus amor.

Sed nimiüm longo sum te sermone moratus

Nominis insolito raptus amore novi.

Penniger expectat cupidé tua verba minister;

Prome animi tandem grandia sensa tui.

1/1
Menu

Fazer anotação