DEDICATIO OPERIS Poema à Virgem · Capítulo 28 de 29
Obra Menu

DEDICATIO OPERIS

DEDICATIO OPERIS

En tibi quae vovi, Mater sanctissima, quondam

Carmina, cum saevo cingerer hoste latus.

Dum mea Tamuyas praesentia mitigat hostes.

Tractoque tranquillum pacis inermis opus.

Hic tua materno me gratia fovit amore,

Te corpus tutum mensque regente fuit.

Saepius optavit Domino inspirante dolores,

Duraque cum saevo funere vincla pati.

At sunt passa tamen meritam mea vota repulsam,

Scilicet Heróas gloria tanta decet.

1/1
Menu

Fazer anotação