Leia agora
Poema à Virgem

Universo da obra

Poema à Virgem

Capítulo 4 · Poema à Virgem

DE ORTU BEATAE VIRGINIS MARIAE

4 de 29 ≈ 14 min de leitura

DE ORTU BEATAE VIRGINIS MARIAE

Quis novus astrigera seintillat lucifer arce ?
Quis novus Eoo splendet ab axe nitor ?
Quis novus aethereo de culmine fulgurat ignis ?
Quae nova inassueto lumine flamma micat ?
Quae nova lux radios caecum diffundit in orbem?
Quae nova lux oculos verberat orta meos ?

Maior adest fulgor, rutilantior exit Eous,
Clarius erumptit per juga celsa jubar.

Maiori video roseam nituisse rubore,
Auroram, nitidis et rubuisse comis.

Pulchrior invebitur eroceo spectabilis aethra
Tegmine, flammiferis irrequieta rotis.

Sed quid ago insipiens? oculos caligine mersi
Decipiens nimia lux nova luce meos.

Nunc etenim primüm cunctis clarissima rebus
Haec oritur lampas, lux ubi nulla fuit.

Omnia ab antiqua nascentis origine mundi
Texerat horrifico turba Erebea chao.

Omnia nox laté nebuloso caeca pavore
Terruerat, tenebris obrueratque nigris.

Nulla polo densas aurora amoverat umbras,
JEthere nocturnos nulla fugarat equos.

En primum plaeidi sub vertice lumen Olympi,
Quo caruit tenebris obruta terra videt.

Terminat haec noctis tenebras, lucemque divinam
Producit radijs Stella corusca novis.

Praevenit immensum Solis pulcherrima lumen,
Perpetuumque praeit nobile mane diem.

Haec Stella est, oritur quae magni ò stirpe Jacobi,
Luxque tenebrarum nou habitura vicem.

Ecquid adhuc densis mea mens obduceris umbris ?
Ecquid adhuc oculos nox tenet atra tuos?

Aspice nascentem formà praestant Puella,
Cujus ab obscure lux fugat or be chaos.

Ut tua contigerit fulgenti lumina flamma,
Aspectam retine tempus in omne semel.
Ipsius eximius si delectabere amore,
Ipsius eximius te refouebit amor.
Ejus honor verum tibi conciliabit honorem,
Auferet opprobrium scilicet ipsa tuum.
Haec est, si nescis, magni nova gloria mundi,
Gloria magna poli, gloria magna soli.
Haec est, infames quae nobilitate parentes
Donat, et amissas crimine reddit opes.
Haec est, quae patrum tollit maledicta priorum,
Et generis delet dedecus omne sui.
Hujus in exortu veteses cestere querela,
Et dolor, o Joachim, fletus, et Anna, tuus.
Jam nunc, sancte senex, nullam patiere repulsam
In Templum Domini cum tua dona feres,
Jam non ad caulas indultum fletibus ibis,
Nec duces inter tempora moesta greges.
En tibi laetitiam mundo paritura perennem
Tristitiae pariter Filia meta tuae.
Inter foecundos multo foecundior omnes,
Et foelix tali prole ferere pater.
Inter foecundas multo foecundior Anna,
Et foelix tanto pignore mater erit.
Foelices nimium foelici sorte parentes,
Quos tanto ornavit summus honore Deus.
Foelix tam longo patientia tempore constans,
Quae talem fructum, ceu bona terra, tulit.
Foelix tam mitis, tam nescia vita querelae,
Cui dedit omnipotens praemia tanta manus.
Foelix à pietas Templo miserisque benigna
Pauperibus, tanto magnifieata bono.
Foelices lacrymae tam dulce levamen adepta
O foelix nactus gaudia tanta dolor!

Laetare ò Joachim, tua quondam Filia Mater
Facta Dei magnum te quoque reddet avum.
Gaude Anna, efliciet tua jam tibi Nata Nepotenr,

Quem pariet salva virginitate, Deum.
Quo feror impulsu deinens? quo turbine raptor ?

Quo celeres properant tam sine more pedes ?
Cur oculis effluitis, nee Virginis ora videtis,

Ora verecundis plus rubicunda rosis?
Cur vos non retinent natae formosa Puella

Lumina, Phebeo lumine clara magis ?
Fallor? an et nostras vagitus percutit aures ?
Quae mibi tam dulces attulit aura sonos ?
Fallor? an et nomen sonuit mihi dulce Mariae,
Et dedit ad nomen machina signa triplex ?
Subdita virgineum venerantur sydera nomen
Subdita virgineum nomen adorat humus.
Terribili pavitant Erebei nomen caetus, . Saevus et in Stygijs abditur anguis aquís.
O mihi mellifluá plenum dulcedine nomen!
O nomen miris dulce Mariae modis
Si finis, ante tuas pro munere paucula Cunas
Captus amore tui carmina, Virgo, canam.
Salve divino tara compta Maria decore,
Ut tuus angelicos sit nitor ante choros.
Ó salve humano tam nobilis ore Maria,
'Transeat humanos ut tua forma modos.
Tu male confractum fortis solidabis Olympum,
Antiqua renovans integritate polos.
Humana aethereas implebis gente ruinas
Invicto Nati robore freta tui.
Nempe Dei paries intacto viscere natum:
Ille salus cunctis unica rebus erit.
O Mulier fortis, quae post tot temporis annos
Inventa es tandem foemina fortis. Ave.
O Urbs divini moles operosa laboris!
O Domus Artificem compositura tuum!
O nova progenies! divinae ó nobile donum,
Quod meruit Joachim, mater, et Anna, manus!
Exoreris claro magnorum ò sanguine regum;
Sed genus exuperas nobilitate tuum.
Non ideo es foelix, magnis quia Regibus orta,
Ista nec à patribus gloria, Virgo, venit:
Sed quia te tantam neptem genuere, beati,
Dequé tuà patrum gloria laudet fluit.
Si bené contemplor, tu sancta infantula vitae
Arbor es aeterna fertilitate gravis.
Cujus in est radix humili bené condita terrae,
Ardua sublimis sydera tangit apex,
Cujus utramque domum contingunt brachia solis,
Pertingunt rami cujos utrumque polum.
Subque tuis foliis operis genus omne animantum:
Protegit umbra liomines, protegit umbra feras.
Quippe bonos placida mitissima protegis umbra,
Nec tua cum veniunt respicit umbra malos.
En mea continuo mens aestuat igne malorum:
Protege me sparsis, arbor amoena, comis.
Inque tuis possim, volucris ceu caelica, ramis
Divinos laeta promere voce modos;
Quales multiplici fundunt modulamine cantus,
Quos tuus assiduis ignibus urit amor:
Quos juvat ambages vtrtutum ambire tuarum,
Perqué tua incessus figere facta suos.
Tu Baculus fragiles sustentans robore vires,
In laqueum dubios nec sinis ire pedes.
Non metuant casum, tibi qui innituntur et haerent,
Qui sua committunt omnia, seque tibi.
Respice ut omnis abit, vigor, et genua aegra labascunt,
Confirmet tremulum ne tua dextra cadam.
Tu collis, stillat pingues ubi sylva liquores,
Puraque de matris cortice odora fluunt.
Cujus odor vivos reficit, vitaeque reducit
Quos rapuit fati mors fera lege sui.
Ille mihi Stygio mentem foetore putrentem,
Foedaque de turpi sustulit ora fimo.
Tu ductus vivae latéque fluentis aqualis,
Per quem divini flumina fontis eunt:
Currit inexhausto per quem sacra gurgite lympha,
Uber, et in steriles labitur amnis agros.
Ó mihi vitalis per te, precor, influat humor,
Ne nocuo pectus conflagret igne meum.
'Tu vera effigies, divini et imago decoris,
Cujus sydereus splendor in ore nitet.
In qua ceu speculo magni perfectio lucet,
Virtutesque omnes, ingeniumque Dei.
Imprime formosam nostris, benedicta, figuram
Pectoribus vitae munditiaeque tuae.
Tu Fulmen rapidis comburens crimina flammis,
Tartareosque eremans sub Phlegethonte duces.
Nomen avernales, ó Virgo Maria, phalanges
Fundit, et affligit, praecipitaque, tuum.
Hoc mihi pro telo, bello insurgente, Maria,
Hoc mihi pro forti fulmine nomen erit.
Tu Gemma ignitos vincens fulgore pyropos,
Aurea qua magni fulgurat aula Dei.
Tu pretiosa nimis perlucida margarita,
Unde sibi ornatum terra polusque petunt.
Pectora quae vario niugis tibi dedita cultu,
;
Pietaque divino digna favore facis.

Tu latices ole faeundos IIydria fundis,
Omniaque pingui vasa liquore reples;

Debitor unde miser, postquam suo debita soluit,
Unde in perpetuum vivere possit, habet.

Languoresque meos oleo pietatis inungens
Efficis ad luctam fortia membra mihi.

Tu Jaculum dulci laedens praecordia amore,
Quae, nostra ut sanes interiora feris.

Quae rumpis molli penetralia pectoris ictu,
Vulneraque solo lumine magna facis.

Nam quemcumque pijs spectabilis mitis ocellis,
Ille tuo graviter saucius ense gemit.

Tu Luna illustri nunquam variabilis ore,

Cui jugis impleto praestat in orbe nitor.

Quae luces tenebras inter versantibus atras,
Et lux in caecà nocte diurna micas.

Qui sua luce tua vestigia rexerit, ille
Laetus in occidui lumine solis erit.
Tu Mari, tu magnum, tu magna maior abysso,
Agmina quae condis non muneranda sinu:
Magna ubi cum parvis animalia piscibus errant,
Cunctaque sunt matris tegmine tuta suae.
Sub tua tecta boni fugiunt; nec dura repellis,
Cum miseri fugiunt sub tua tecta mali.

Tu Navis, nullis quam motibus aequora jactant,
Horrida quam nullo turbine quassat hyems.

Cujus in hospitio tranquillum navita cursum
Conficit, et pedibus littora tuta premit.

'Tu, sacra ne indomiti vastent altaria tauri,
Perpetuos Templi lumina claudis Obex:

Quem neque tartareae poterunt infringere portae,
Nec malus ostentis haeresiarcha novis.

Obsigna validis nostri precor ostia cordis
Vectibus, ut soli sint adaperta Deo.

Tu placidus Portus, stacio secura carinis,
Quas agit insani vis furtosa freti,

En mea, quae diris agitatur eymba procellis,
Ad te jam fesso remige tarda venit.

'Torva reluctatur cum saevis marmora ventis:
Porrige, ne pereat, Virgo benigna, manuni.

Tn Quadriga Dei, quae justo exeita furore
Proteris hostiles impetuosa manns.

Indu jam robur, dignas accendere in iras,
Obrue quae surgunt agmina saeva mibi.

Tu Rosa de spinis, nec spinis pungeris orta
Perpetuo primi veris honore nitens.

Quam nec tristis hyems, hirsutaque frigora laedunt,
Nec malus aestivo marcidat igni polus.

Quae aeterno seros ornabis flore nepotes,
Quae aeterno primos flore fouebis avos.

Tu Speculum, Signum, Sydus, Stimulusque, Salusque,
Justitiae, fidei, lucis, amoris, humi.

Justitia illustra, fidei pugnantia signo
Castra rege, aeternae fundito lucis opes.

Divino stimula tandem mihi pectus amore,
Pande salutares ad sacra templa vias.

Tu Tegmen rapidi ferventi solis ab aestu,
A rigida glacie, frigoribusque uivis :
Quo pater Adamus probrum, quo prima pudorem
Illa parens culpae conteget Eva suae:

Quo mens nuda mihi velamine, nuda tegantur
Membra Creatori grata futura suo.

Tu generosa virens Jessaea ex arbore Virga,
Virga carens nodo, cortice Virga carens.
A prima modum nec ducis origine culpae,
Cortice nec proprij criminis aspra riges.

Tartareum duro torquebis fuste tyrannum,
De malé possessa projiciesque domo.

Ipsa tuos molli castigas verbere amicos,
Percussosque tuo dulcis amore foves.

Caede meas crebro pia verbere virgula costas
Dulce tuae fuerit ferre flagella manus,

Caede, nihil parcas; debentur verbera culpis:
Caede, nihil parcas; leviter illa feram.

Si tibi dilectos clementi viscere amoris
Percutis, ut charus sim tibi, caedar ego.

Caede, nihil vereor né Virga occidar ab ista:
Non novere tuae pernecuisse manus.

Caedis enim sanans, et sanas vulnera caedens,

Et redit ad plagas vita perempta tuas.

O Virga intacto tactura cacumine coelos,
Augmentique tui vix habitura modum.

Exultate poli, colles gaudere perennes,
Plaudite syderibus florida regna rubris.

Angelici properate chori, properate ministri,
Alternis celeres ite, redite vijs.

Festivas natae choreas celebrate puellae,
Carmina fundentes Virginis ante torum.
Illa venit vestras olim sartura ruinas,
Ha decus vestris sedibus orta vehit.
Sternite aromaticis cunabula Virginis herbis.
Pingite purpureis molle cubile rosis.
Balsameis teneros perfundite odoribus artus, Regales gemmis el decorate comas.
Formosis Annae consternite floribus ulnas,
Quosque sedet dulci pondere pressa sinus.
O veré foelix, cassumque gravamine pondus,
Qod sedet in gremio nobilis Anna tuo.
Nec gravis in gravido fuit haec tibi sarcina ventre,
Ulla nec in partu poena dolorvé fuit:
Jure ne quae mundi venit ablatura dolores
Tristitia cum tristi damna dolore daret.
Conceptus dulcis dulcem quoque praevenit ortum:
Tile carens maculis, iste dolore fuit.
Dulce tibi teneros involvere vestibus artus,
Amplectique ulnis membra tenella pijs.
Dulce verecundis infingere basia malis,
Dulce labris Natae labra fouere tuis.
Dulce tibi plenas ori inservisse mamillas,
Pellere laete famem, pellere lacte sitim.
Dulce tibi incompto cantu sopire puellam
Arida nectarens dum rigat ora liq vor.
Omnia cum dulci tibi sunt dulcissima Prole,
Plusque tui, quam tu, pectoris illa tenet.
Huc omnes properate, gravis quos sarcina culpae
Deprimit, et pressos tartara versus agit.
Ista Redemptorem pariet modó nata Puella,
Qui grave sublato crimine tollet onus.
Ferte pedem pueri, juveniles currite caetus;
Munera ferte viri, munera ferte senes.
Currite, qui nivei fastigia ad alta pudoris
Ritê per acclives quaerites ire vias.
Ilaec molli ducens ad cana cacumina clivo
Virgineum trito tramite pandet iter.
O Domina, à Virgo formosi zona pudoris:
Si bene quos vincis solvere nemo potest.
Stringe meos casta, benedicta, ligamine lumbos,
Vincula circunda renibus arcta meis.
Haec cape, quae cecini, Virgo pulcherrima, cunis
Turpis abortivus, pauper inopsque tuis.
Lilia plura meus, florum tibi laeta rubentum
Stemmata nascenti plura pararat amor.
Nunc tamen illa tibi pariturae munera servo,
Cum Deus in gremio sederit ipse tuo.
Interea dulci distentas lacte mamillas.
Et bene praemansos sume tenella cibos:
Ut Domini in Templum crescas portanda sacratum,
Grande decus, munus nobile, clarus honos.
Me quoque ut in casto pulchri mihi crescat amoris
Pectore flamma, tui pabulo amoris ale.

Poema à Virgem

Sinopse

Leia gratuitamente Poema à Virgem (De Beata Virgine Dei Matre Maria), de José de Anchieta, obra quinhentista brasileira em latim e domínio público. Texto integral curado a partir da Crônica da Companhia de Jesus do Estado do Brasil, com fontes BLPL/UFSC, OCR próprio, conferência editorial e capítulos em HTML para leitura online no Literunico, busca, redes sociais e pesquisa por IA.

Poema à Virgem

Resenhas do livro

0 publicadas

Ainda não há resenhas para esta obra. A primeira leitura comentada pode começar aqui.

Poema à Virgem

Trilha sonora oficial

Uma seleção criada para acompanhar a atmosfera, os personagens e os caminhos desta obra.

Abrir no Spotify
Ir para o carrinho
Mercado de Poema à Virgem

Leve um fragmento deste universo

Escolha a arte, confira a disponibilidade e adicione o produto ao carrinho sem sair da experiência.

Nenhum livro físico está disponível neste universo.
Relíquias da Obra

Adquira Relíquias da Obra e deixe sua marca registrada, criando valor ao item!

Aguardando Aprovação do Autor
Aguardando grupo autoral Poema à Virgem Escolha uma Relíquia e envie uma proposta de aquisição, mesmo antes da ativação.
100Relíquias
0Titulares
0 Passagens
Central de RelíquiasDescubra coleções de outros universos e obras.
ver todas
Capítulo 4 carregado no app · 1 livro conectado 1/1
Abrir leitor completo

Capítulos disponíveis para continuar a leitura.

Capítulos de Poema à Virgem

Capa de Poema à Virgem
Continue a leitura DE ORTU BEATAE VIRGINIS MARIAE Capítulo 4 · 4 de 29 · ≈ 14 min
Todos os capítulos 29 disponíveis

Donos de Relíquias

0 titulares

Nenhuma Relíquia desta obra foi adquirida ainda. Seja o primeiro a eternizar seu nome no acervo oficial!

Conhecer as 100 Relíquias

Resenhas do livro

0 publicadas

Ainda não há resenhas para esta obra. A primeira leitura comentada pode começar aqui.

Entrar para resenhar

Posses do livro

0 Leitores com posse
0 Unidades registradas

Nenhuma posse foi registrada publicamente para esta edição.

Adicionais do Universo

Visual ClássicoAbra a leitura editorial, no estilo de uma página de livro
ler
Visual AuroraApresentação imersiva do universo da obra
abrir