Universo da obra
Universo da obra
Ergo erat, ó Mater, sententia firma Tonantis,
Ut Tanais vultus cerneret ora tuos:
Carnificisque tener cum Matre edicta cruenti
Niliaca effugiens viseret arva Puer.
Nox erat, et summus tenerum cum Matre Puellum
Presserat, et fidei lumina fessa senis.
Ecce Dei jussu sopitum afíatus Joseph
JEthere demissus nuntius ales ait.
Surge citus, rabidos bone custos effuge morsus,
Guttura pandit hians sanguinolenta lupus.
Instat Idumaeus sitienti fauce tyrannus,
Funera molitur Rex truculenta ferus.
Jam Puerum quaeret, lethum meditatus iniquum,
Haeredem Regni quem timet esse sui.
Eia age, venturis Puerum Matremque periolis
Eripe, et Aegypti protinus arva pete.
Surgit ad aetherei voces tremefactus Joseph
Alitis, et Matri coelica jussa refert.
Quo tuo, quo credam subitus, dulcissima Mater.
Pectora perculerit nuntius iste metu!
Scilicet alta animi fibris infixa timoris
Expertem penitus te facit esse fides.
Et vitae authorem, qui condidit omnia, nosti
Non nisi latarum cum volet ipse necem.
Sed pietas Matrem formidine pulsat amantem,
Omnia maternus damna veretur amor:
Sollicitusque timet graviora pericula veris,
Oppugnant varijs qui tua corda modis.
Cogit amor Matrem, famulam divina perurgent
Jussa reluctantes ne patiare moras:
Complexuque fovens dulcem tua viscera Natum,
Acceleras tacitam nocte silente fugam:
Fasciculusque inter materna sit ubera myrrhae,
Qui tibi nunc dulcis botrus amoris erat.
Ecquis in exilio solatia vera, quis ulla
Gaudia promittat firma futura sibi?
Ecce tuus, solo qui torquet sydera nutu,
Natus, et immotus cuncta: ereata movet:
Jam patitur pressus terrenae. pondere carnis
Humana varios conditione modos.
Tu quoque cum Nato, eui mente inunobilis haeres,
Torqueris subitis exagitata malis.
Scilicet aeternae sedes secura quietis
Coelum est, instabiles non subitura vices.
Foeta malis varios producit terra labores,
Firma tamen justis nascitur unde qui es.
Hos tuos amplectens expulsus in extera Natus
Regna, Palestinae deserit arva ferae.
Nec satis est illi, dum nostri flagrat amore,
Delicias Regni deservisse sui.
Dulcia nunc etiam profugus cunabula linquit,
Et natale solum, notaque tecta Puer.
Utque voluptatis vetus est ejectus ab horto,
Et damna exilij plurima passus homo:
Sic novus iste Puer, profugis ut perdita reddat
Gaudia, coelestis quae Paradysus habet:
Exul in ignotas cam Matre expellitur oras,
Et novus externam visit Alumnus humum.
Sed mihi quis referat, quae te, quae incommoda Natum
Per longas fuerint eoncomitata vias?
Scilicet infenso passurus in orbe labores,
Qui supera aeterni venit ab aree Patris.
Ipse sibi teneros aerumnis annos,
Ne pars turbinibus temporis ulla vacet.
Ut tua jam dirus praecordia vulnerat ensis,
Praedixit vero quem gravis ore senex.
Ut memorare velim per inhospita littora. Nili
Et Pueri, et Matris dura ferentis iter;
Me mea deficiet scribentem singula dextra,
Nec linguae, aut mentis vis satis ulla foret.
Ut rogitem superos Pueri Matrisque ministros, Quae cinxit vestrum sedula turma latus.
Plurima uti referant rogitanti plura requiram,
Exuperant curae quaelibet ora tuae.
Scilicet ut narrent, quae incommoda, quosque labores
Sis perpessa foris tuque tuusque Puer.
At tua quae varié torserunt pectora curas
Sola Parens nostri, tuque tuusque Puer.
Ergo libens taceo quae non satis eloquar unquam,
Visceribus maneant dummodo fixa meis.
Teque sequens miti praesentia damna libenter
Pectora cum Nato, cumque Parente firam.
Haec aut illa feras paulum nescisse nocebit,
Profuerit placido corde tulisse nimis.
Non tamen omnino fas est mysteria, Mater
Inelyta, tam mirae praeterijsse fugae.
Nocte fagam properas, incredula regna relinquens
Divinum fidei non aditura jubar.
Quemque suis pellet gens propria crimine caeca
Mentibus, hunc capient extera Regna suis.
Sed quid in Aegypti Solem caecam invehis arvam?
Quid tibi cum tenebris, lux radiosa, nigris?
Sole quia JEgypti nox ingrediente recedet,
Condetur Judae Sole abeunte dies. Illa tribus tacito dum Sol meat axe diebus,
Perque suis fertur nox tenebrosa rotis:
Obstupuit densa caligine teeta, suaque
Perfidía poenas nocte nigrante luit.
Tu modó nocturnis verum secura tenebris
Ad tenebras Solem Stella corusca vehis.
Utque te hospitio capiet cum prole, suosque
Offeret exulibus officiosa lares.
lj Postmodo te, et Prolem mentis penetralibus abdat,
Cum sua de tenebris exeret ora fides.
Cum tuus in toto Natus memorabitur orbe,
Cum Patre, cum sancto Flamine numen idem.
O mea mens, caeca si te caligine texit
Culpa, tenebrosis implicuitque malis:
Hane propera ad Matrem, cujus divina lacertis
Tegmine sub carnis lucis origo sedet.
Hinc tibi chara fides, hinc spes pulcherrima, ct ullo
Non defecturus tempore surget amor.
Lux ergo ad tenebras, et portentosa deorum
Ducitur omnipotens ad simulacra Deus.
Ut tenebrae laci cedant, mentitaque veri
Numinis ingressu numina fracta ruant.
Desinet infausti celebrari planctus Osiris,
Plangetur Nati mors pretiosa tui.
Nec tribuet Serapi divinos Memphis honores,
Cum pressus Domini calce Serapis erit.
Cumque salutiferi celebrabit nomen Jesu,
Sordida Niliaei respuet ora bovis.
Sculptile latrantes stupofiet guttar Anubis,
Et vetus immundi corruet ara canis.
Cum Deus atra canum latrata Regna suorum
Terrebit, Stygios cjicietque Iupos.
Alta nec Inachij stabunt. vestigia. templi,
Bubastisque aris decidet aegra suis.
Scilicet ad nomen cum maximus orbis Jesu
Cernua curvato straverit ora genu:
Dulci etiam magnae nomen Genitricis Jesu
Maximus insigni mundus honore colet:
Intactamque omnis nulla non parte beatam
Posteritas Matrem voce sonante feret.
Eia age, praecipites torrentes siste nefandae
Haeresis, Egypti quae simulacra teris.
Nam tua quae voci coelestis corde ministri
Praebuit assensum non dubitante fides.
Extinxit toto flammas grassantis in orbe
Pestis, et aethereis crimina lavit aquis.
Cernis, ut ingentem Germania vasta ruinam
Tartareis dederit praecipitata
Cernis, ut exustis altaribus Anglia sacris
Monstra colat Stygijs perniciosa modis.
Aspicis, ut noctis tenebris immersa profundae
Gallia portentis corruit usa novis,
Infandae exurgunt alijs regionibus arae,
Quaeque sibi informes construit ora Deus.
Destrue foeda manus Genitrix altaria forti,
Ora superborum claude proterva canum.
Quaeque corusca diu fidei splendore tenebris
Abdita nunc caecis regna decore carent.
Infer eis verum divini Solis honorem,
Quem gestas ulnis, splendida Stella, tuis.
Sola fides pulchro Romana ut fulgeat ore,
Mortifera invicto calce venena terens. Me quoque, me densa tenebrarum nocte sepultum
Cerne oculis Mater luminis alma pijs.
Vera quidem mecum primis accrevit ab annis,
Et Nato, et dulci dante Parente, fides. Quae tamen, ut primis aetas excessit ab annis,
Protinus est culpis morte sepulta meis.
Ut vero occubuit deformi funere rapta,
Exervit vires dira cupido suas.
Haec mihí vae misero dominatrix praefuit olim,
Pressit et injusto mollia colla jugo.
Haec subigens tristi deforme tyrannide pectus J
Raptabat varijs ad sua vota vijs.
Haec mihi fartareis obtexerat aegra tenebris
Lumina, luce ignis deficiente tui.
Nil miser ipse minus quam propria damna videbam,
Nil miser horrebam quam mea damna minus.
Nil miser ipse magis quam vitae dona timebam,
Nil miser optabam quam fera fata magis,
Gratia sordentes defecerat alma medullas,
Cesserat et foedo pectore sanctus amor.
Sed quae servitio nimium dominata premebat
Peetore captivo dira libido mihi,
Hoe scelus, atque illud posito patrare pudore
Cogebat jussis imperiosa suis.
Parebam facilis vilissima munera servus
Saepé obiens, proprijs laetior ipse
Quam procul illud erat pectus, quod pectore sacro
Emanans Nati laverat unda tui!
Hei mihi primaevi facies maculata deeoris
Nulla sui poterat signa referre Patris,
lla Dei species, et imago splendida vivi,
In facie, et factis non erat ulla meis.
Intima mortiferis squalebant pectora seusu,
Igne furens turpi quae pariebat amor.
Extera corruptis sordebant sensibus ora:
Sic mea vita omni sordida parte fuit.
Tot sibi fingebat turpis simulacra voluptas,
Nequitiae aptabat quot sua membra modis.
Quot sibi captabat deleetamenta, tot aras,
Tot sibi condebat caeca libido deos.
Quid petis Egyptum, fidei quae lumine cassa,
Numina si veri respicit alina Dei?
Ecce ego, vera fides cui qrimo effulsit ab ortu,
Jussa Dei turpi caecus amore premor.
Illa ignara Dei, eui soli gloria, veri
Impia dat falsis tura precesque dijs.
ipse sciens verum falsos miserandus adoro
Gaudia cum vero praefero falsa Deo.
Si celebrat Mempiiis profugae solemnia vaccae,
'Turpis ego immundi prosequor acta sui.
Hei mihi qualis eram divinum exutus honorem,
Cum foedi indueram sordibus ora canis!
Siste graduin Mater, non instat Alumuus Idumes
Prosequiturvé tuum sanguinolentus iter.
Te miser hic sequitur longo squalore situque,
Kffecit tardos eui mala culpa gradus.
Nou sequor ut Puerum perdam, sed ut unetus ab illo
Restituar vitae perditus ipse novae.
Non sequor ut spoliem jucundo Pignore Matrein,
Sed spoliet vitijs ut inihi corda Pareus.
Siste Parens gressus dulcissima, respice flentem:
?
Flecte, precor, vultus ad mea damna pios,
Nil tibi, Diva, subest cernenti retrô pericli,
Te quocunque flagrans sulphuris irne sequar.
Omnia namque tuo extinetura incendia culpa
Fertur inexhausti fluminis unda sinu.
In me sunt tenebrae, quas tetro é pectore pellas,
Infundens Solis lumina clara tui.
In me foeda latent variarum monstra ferarum,
Numina quae quondam sacra fuere mihi.
Nempe mihi: ut claro splendore refülserit omni
Tempore divino munere vera fides;
Illa tamen multo sine claris mortua factis
Tempore flagitijs obruta pene fuit.
Horrida si cessant scelerum portenta meorum,
Abstinuitque suis mensque manusque malis;
Si tamen haec odi, si te completor amore,
'Tu, cui nota mei pectoris acta, vides.
Certé ego sanguineo potius juccumbero letho
Eligo, quam culpae vel seme! esse reus.
Esto tamen repleat, quod me latet, inclyta pectus
Gratia, te Natum sollicitante, meum;
Anxia sollicitae lacerant praecordia curae, à
Ultima quo claudet tempora vita modo.
Nam mala quae colui validis ceu viribus hostes
Oppugnant valuas impetuosa meas:
Qualiavé insanis turgentia flatibus instant,
Infirmamque petunt aequora saeva ratem:
Obsifaque horrendis JEgyptia regna tenebris
Cum fugiam, Solymae splendida regna petens;
Persequitur saevi furiosa superbia Regis,
Obsidet angustis et mea castra locis.
Qua miser evadam? Rex hine cervicibus insíat
Efferus, hinc claudunt aequora rubra viam.
Tu pia, tu tantis fautrix accede periclis,
Ferque mihi afflieto Foemina fortis opem.
Nam te (nec fallor) Virgo solidissima, signat
Virga illa Zgypti, quam fera regna tremunt.
Te tenet ille manu, cujus tenet omnia dextra,
Praebuit humanas cui tua vulva manus,
Cum victore Deo, quem carreis induis armis
Expugnas stravit quas Pharaonis opes. Stare rubrum judeas si immoto vertice pontum,
Evadam tuo per freta sicca pede.
Aequora si rursum jubeas turgentia volvi,
Volvetur medijs efferus hostis aquis.
Nempe tibi haec olim coeli clamarat ab axe
Agmina victricia fortia voce Deus,
Talis amica mea es, qualis Pharaonica quondam
Merserunt Equites cum fera plaustro mei.
Scilicet ut quondam virgae virtute profundi
Tranavit populos per vada sicca maris;
Crudelisque suo tumidis exercitus undis
Submersus poenas cum Pharaone dedit.
Sic modo te Stigiae pereunt pugnante phalanges,
Effugit et servus cuncta pericla tuus.
Non te nequicquam dulci cum pignore summus
Ad Nili ripas imperat ire Deus,
Hle olium teneros edicto Regis iniquo
Infantes diris interimebat aquis.
Sed qui fistella latuit bellissimus infans
Eripuit duris seque suosque malis.
Tu fistella illa es, seirpo contexta palustri,
Quam pix, ne penetret flaminis unda, livit. x
Quis velit in scirpo male sanus quaerere nodum?
Quis tibi vel minimam dicat inesse notam?
Nec scirpo nodus, mitidae nec noxa Parenti
Ulla est: sic vitae scirpus imago tuae est.
Quod nullis fueris carnis penetrabilis undis
Sola furens rabies Elvidiana negat.
Perpetuo mentem corpusque bitumine livit
Clarus inoffensae virginitatis honor.
Pix nigra te obsturat, dum tu tibi vilis haberis:
Undique contemptu claudiris ipsa tui.
Soli ille ingressus, cui terra superbia semper
Desplicet in Matris viscera clausa patet.
Ille novem sacro celatur viscera menses,
Aula pudieitae nec reserala tuae est.
Ille tuis latitans fistella suavis in ulnis
Niliacas profugus nunc petit exul aquas.
Cumque fero varij vos pulsent turbine fluctus, Sicea manes intus tu tamen, atque Puer.
Nam nulla vieta est palientia vestra labore,
Exeruitque suum fluctibus alta caput.
Hic Puer, hic Moyse est multo formosior Infans,
Quem sibi praedives filia Regis alet.
Quem non ignotum Mater dulcissima. nutris,
Ut peragat tutus tempora prima Puer.
Postniodo cum vires matura adduxerit aelas,
Monstrabit manus robora firma suae,
Vulnere prosternet, sabulo tumulabit et hostem,
Qui dura Hebraei pereutit ora manu.
Ille quibus premi mors est inflieta parontis
Crimine lethiferis ervet ultus aquis:
Humadumque genus melioribus obruet undis,
Cum largas fisso pectore fundet aquas.
Ille tumente feros involvet gurgite currus
Victor, et ostendet Regna beata suis.
Regna quibus pulsi poenas Pharaone luebant
Sub Stygio, admissis quas meruere malis.
Tunc tibi, quae latitas cum Nato ignota latente
Nobile perpetuo tempore nomen erit:
Sanctaque divinae venerabitur ora Parentis,
Ut lateat stirpis foemina, virque tuis.
O fistella brevis, magni domus ampla Tonantis,
Omnia quae claudis, me quoque clande sinu.
Conde reum tuto pietatis tegmine, dones
Abscondat gladium Judicis ira suum.
Conde fretis, dulcis fiscella, furentibus altum,
Ne pereat medijs qui tibi fidit aquis.
Seu te fiscellam, seu malim dicere fiscum,
Quidquid eris, nobis Arca salutis eris.
Si tistella Deum servas fluvialibus: undis,
Crimina qui largo flumine nostrá lavet;
Sic etiam fiscus custodis Principis aurnni,
Unde inope veras.gratia fundat opes.
Jam sibi divitias promittere pauper opimas,
Quaeque auro repleat vasa parare potest.
Post tua jam mundns vestigia currat egenus,
Et terrat assiduo vitia tecta pede.
Publica virgineo servata pecunia fisco
Tollet egestatis prorsus ab ore malum.
Quisquis habere cupis, flexo pete poplite Matrem,
Regis inexhaustas illa recondit opes.
Si te saeva fames alieno conficit aere
Oppressum, nec adest qui tua damna levet:
Huc ades, argentum simul, et frumenta dabuntur,
Debita queis solvas cuncta, levesque funem.
Portat in zEgyptum divinum Mater Joseph,
Invida quem fratrum perdere turba cupit.
Filius accrescens alienis errat in arvis,
Dum bonus errantes quaerere coepit oves.
Quo properas Genitrix? quo se pulcherrimus Infans
Pro ripit eterni luxque decorque Patris?
Si fugit ut lateat, Patris latitabit in oris:
Bestia nolentem nulla vocare potest.
Itamen, ire cupit qui postmodo venditus orbem,
Largilluo redimet sanguinis imbre sui.
Non Madianitae, sed tu dulcissima portas,
Ira licet fratrum cogat inere fugam.
Scilicet ipse libens Memphitiea pergit in arva,
Ut saevam toto pellat ab orbe famem.
Quem tecum portas placidis amplexa lacertis,
Ipse est frumentum panis et esca Deus,
Non magna haec septem tantum modo panes in annos
Copia durabit, quem sacra theca vehis.
Sed quam fata diu volvet mortalia tempus
Quamque erit in coelo vita beata diu.
Hoc sacra servarunt casti penetralia ventris,
Hoc gremio condis regia cella tuo.
Ipse est frumentum, tu frumentaria vita,
Non defecturas cella reconudis opes.
Ipse tua aeternam se condit in horrea messem,
Et seges, et sapiens conditor ipse sui.
Ipse sui gratis largitor in omnia largus
Regna, sine argento pabula larga dabit.
Tu sacrata domus nullo reserabilis aevo,
Cui jugis obsignat fortia claustra apudor;
Lata peregrinas revocabis ad ostia gentes,
Ostia maternus quae reserabit amor.
Quamquo pudor claudit, miseratio pandet; eritque
Virginea hospitibus semper aperta domus,
line sibi frumentum Chananitides incola terra
Isacidae soboles exul inopsque petet:
Agnoscetque suum longo post tempore fratrem,
Quem modo in JEgyptum sanguinolento fugat.
Iluc agitante famis stimulo citus undique totus
Confluet optatam quaerat ut orbis opem.
Pabula tu vultu pandes divina benigno,
Quaeque penetrali conditur esca tuo.
Nam qui te cellam, qua se bene conderet, amplam
Condidit, ipse sua te facit esse manu,
O cella, ó veri servatrix integra panis:
O larga, ó miseris semper aperta manus.
Hine me foeda gravi mendicum pondere egestas
Opprimit, linc stimulis pungit acerda fames.
Quid moror? cece vocas ut dites dives egenum,
Divinoque famem panem benigna fuges.
Ad tua jam curro vacuus cellaria pauper;
Panis enim nullo venditur aere tuus.
Non timeo Egypti tenebras, notemque profundam:
Tu mihi eum Nati lumine lumen eris.
Ne per senta situ deserta ignarus aberrem.
Trita viam pedibus signat arena tuis.
Igne licet nocuo canis aestifer urat arenas,
Me tua roranti proteget umbra sinu.
Non ignota fuit sacro tua gloria vati,
Nobile cum Nati vaticinatur iter.
Ille levis Matrem designat nomine nubis,
Cui Deus innixus Memphis in arva venit.
Ut sobolem summi vestires carne Parentis,
Nube novum sanctum Flamen obumbrat opus.
Nubere ut summo natura humana Tonanti,
Nube tegis carnis Virgo parensque Deum.
Si caro quam praebes levis est et lucida nubes,
Tu quoque clara levis nomine nubis eris.
lIanc super ascendit cum blandis molliter ulnis
Accubat, et vehitur lata per arva Puer.
Sed si fers totum superat qui pondere mundum,
Quomodo te quisquis dixerit esse levem?
Nempe quia exutam veteris quoque pondere noxa
Te creat, et vectus portitor ipse tui est.
Si te nulla gravat terrenae sarcina culpae,
Qui potius Natum sydera ad alta vehis.
Ipse quia humanas loturus sanguine sordes
Fert humeris scelerum grande libenter onus.
Atque ideo ;Egyptum, tenebris loca foeta malorum,
JEstus ubi multum crimine fervet, abis:
Ut tenebras splendore fuges, umbraque calori
Obsistas, et opem nubis utramque feras.
Ut domus Isacidae durum cervicibus olim
Excuteret linquens Regna superba jugum;
Nocte columna novum spargebat flammea lumen,
Perque diem nubes rosida tegmen erat.
Ut reus in patriam redcat, saevique tyranni
Effugiat diras per freta vasta manus:
Ecce columna tuis rutilans portatur in ulnis,
Unde ignem capiunt sydera Solque suum.
Tu Puero nubes, Puer est tibi lucidus ignis,
Hle tuus manat cujus ab ore nitor,
Jlle decor summi, lux et clarissima Patris,
Gloria quem factum protulit ante jubar;
Nube tamen carnis celat splendoris honorem,
Ut duplici hostiles robore sternat opes.
Nam nec homo aeterno sine nomine vincera mortem,
Nec sine carne necem posset obire Deus.
Sic totum JEgyptum tetro de carcere mundum
Eripiet mortis per freta rubra suae:
Teque tegente tuos rapidi servabit ab aestu,
Solis, et ad Coeli gaudia pandet iter.
O nubes, miseros duici quae protegis umbra.
Sidereis levior lucidiorque choris.
Nam superara tui figmenta humana decoris
Naturae ut possint conditione suae;
Te divina facit leviorem gratia nubem,
Sic tua suspiciunt sedibus ora suis.
Densa quoque es, crassae quae tegmine protegis umbrae
Infirmis, nocuo ne flagret igne, caput:
Divinae et rapidiis opponeris ignibus irae,
Ne voret infectos crimina flamma reos.
Si gravidam dicam, gravis es, quae arentia nostri
Intima largifluo pectoris imbre rigas.
Qua te cumque tamen designet quisque figura,
Tu certe es nubes nocte dieque levis.
Nam te vel minimo gemitu quicumque vocarit,
Protinus ad gemitus ceu levis aura venis.
Poscat opem, varijs cui mutat vita periclis
Poscenti celerem fers, pia Mater, opem.
Te vocet oppressus corpus vê animumvé labore,
Ocior ad voces aere flentis ades.
Singula ne narrem, facilis potes unde vocari;
Testis pro cunctis sum satis unus ego.
Nam magna obruere cum colluvione malorum,
Vixque tuam tacita voce precarer opem:
Affluit indigno rapidis velocior Euris
Sedula, quae misero nunc quoque Mater adest.
Si indignum penitus levis, et festina tueris,
Quis nubem insanus te negat esse levem?
Ille neget Matris praecordia blanda precanti,
Cui tua defuerit dextera, si quis erit.
Clara, gravis, facilis simul ct densissima nubes
Crimina materno tegmine nostra tegis.
Nunc tener infirmis dum cingitur artubus Infans
Maternis vehitur nube volante sinus. : Postmodo discussa caligine sparget in orbem
Lumina fulgoris clara columna sui:
Quamque tuo sunipsit sine labe é viscere nubem
Illustrem miris reddet in orbe modis.
Cum tamen aeternis mundum erepturus ab umbris
Aquora sanguinea dividit alta nece:
Nubila fulgentem condent tenebrosa columnam,
Solque teget nitidum nocte nigrante caput.
Tune decora alta tui, nubes pulcherrima, vultus
Tristia suffusa nubila nocte prement.
Quaeque neci fugiens de tot modo matribus una
Subtrahis Infantem nocte silente tuum: Obruta tunc tenebris planges crudelia Nati
Funera, de cunctis matribus una, pij.
Et misera occisi mater credere latronis,
Quam summi Matrem credimus esse Dei.
Nocte tamen media medias gens salva per undas
'Transibit medijs, oceidet hostis, aquis
"Tertia cum densas aurora fugaverit umbras,
Exeret et nitidum fluctibus ora jubar:
Pulchra resurgentis radiabit flamma columnae,
Atque novum nubis vestiet ora decus,
illa novos populos per vastam ducet eremum
Urbis in aeternae luce micante domos.
Tu rorem, et mitem sparges pergentibus umbram, Auxiliumque levis dura per arva feres.
Utque paret nobis tua lux et gloria Jesus
In superis sedes, et loca digna polis:
Ipse sua vetus Patris petet atria nube,
Quam caro foecundae Virginis alma dedit.
Ergo tua est nubes qua tectus vivit, et olim
Occidet, et surgens aetereis alta petet.
Perge Parens igitur; nec te deterreat ingens
Pignore cum dulci quem patiere labor.
Opprimet antiquos mundi labor iste labores,
Quodque cupis veniet mentibus alta petet.
Neu grave sit.longum septem duxisse per annos
Exilium duri caeca per arva Phari.
Sic profugus repetet patriae dulcissima quondam
Regna, Dei jussu tempus in omne reus.
Confice Mater iter durum, trahe Memphis in oris
Exule cum Nato quas volet ille moras.
Factus homo egreditur noctu Deus exul ab Urbe,
Cumque pio ex terris pignore Mater abis.
Ut flagrante die Solymae extra moenia aptus;
Matre vidente suum vespere paret opus.
Perge ergo, et Puerum varijs ale casibus actum,
Mors nostra ut Nati funere victa cadat.
Et mihi mendico, patrijs procul exul ab oris
Fer modicam pauis dum remorabor opem.
Nulla mihi Aegypti maculent contagia pectus,
Sed patriae aspiret mens peregrina suae.
Utque, ubi lethalis venas penetravit arundo,
Cervus ad algentes currit anhelus aquas:
Sic ego divini percussus arandine amoris,
Saucius ad vivi flumina fontis eam.
Absentisque absens Nati Matrisque requiram
Ora oculis tandem conspicienda meis.
Exulat interea medijs obsessa periclis
Vita; sed illa tuae est munus opusque manus.
Cui vitam praestas, fac, clementissima, semper
Vivere, sed soli vivere, Virgo, Deo.
Leia gratuitamente Poema à Virgem (De Beata Virgine Dei Matre Maria), de José de Anchieta, obra quinhentista brasileira em latim e domínio público. Texto integral curado a partir da Crônica da Companhia de Jesus do Estado do Brasil, com fontes BLPL/UFSC, OCR próprio, conferência editorial e capítulos em HTML para leitura online no Literunico, busca, redes sociais e pesquisa por IA.
Ainda não há resenhas para esta obra. A primeira leitura comentada pode começar aqui.
Uma seleção criada para acompanhar a atmosfera, os personagens e os caminhos desta obra.
Escolha a arte, confira a disponibilidade e adicione o produto ao carrinho sem sair da experiência.
Adquira Relíquias da Obra e deixe sua marca registrada, criando valor ao item!
Capítulos disponíveis para continuar a leitura.
Nenhuma Relíquia desta obra foi adquirida ainda. Seja o primeiro a eternizar seu nome no acervo oficial!
Conhecer as 100 RelíquiasAinda não há resenhas para esta obra. A primeira leitura comentada pode começar aqui.
Nenhuma posse foi registrada publicamente para esta edição.
Durante a leitura, abra Menu para ajustar a experiência sem sair do capítulo. As preferências de aparência ficam salvas neste aparelho.
Recursos identificados como “em preparo” aparecem para antecipar a evolução do leitor, mas ainda não executam uma ação.
Posso mostrar leituras em destaque, clássicos e Relíquias disponíveis agora no Literúnico.
Escolha um caminho
Dúvidas desta página
As explicações do Aurélio são respostas cadastradas pelo Literúnico.