Universo da obra
Universo da obra
Emicat alma dies divino illustris honore,
Janua qua superi panditur ampla poli.
Quae tuus, ó Mater, conscendit Natus Olympum,
Carneaque aethereis invehit ora jugis.
Quis tua, quis sensus; quis versat viscera motus,
Dum se luminibus subtrahit ille tuis?
Hinc desiderium vehemens absentia Nati
Excitat, et medio pectore vulnus alit.
Illa tuo species vultus divina decori,
Ille animo occursat splendidus oris honor.
Illi oculi, multa qui vincunt sydera luce,
Unde suum coeli mutuat aula jubar.
Illud inexhausto repletum nectare guttur,
Quaeque suave dabat lingua benigna melos:
Cum sua mellifluo mira eructantis ab ore
Pendebat miris mens stupefacta modis.
Hunc procul abduci vehemens est angor amanti,
Et tali Matrem prole carere diu.
Scilicet amplexus dilecti exoptat, et omni
Tempore praesentem cernere gliscit amor.
Ergo tuum reprimet qui fluminis impetus ignem
Iste quibus tepeat fervor amoris aquis.
Figis in unanimem deamantia lumina Natum,
Ascensum coeli dum snper astra parat:
Dulciaque ex alto suspiria pectore ducens,
Pulchra recessuri suspicis ora gemens.
Ille piae blandis Matris praecordia verbis
Mollit, et eloquij temperat ora sui.
Sed quo sermo fluit divino dulcior ore,
Saucia qui leni flumine corda rigat:
loc maiora tuis serpunt incendia venis.
Flammaque sunt flammae dulcia verba tuae
Aiamen ire sinis, desideriumque Parentis
In coelum Nati vincit euntis honor.
Taliaque exundant maternis gaudia fibris,
Qualia quae santis, nec potes ipsa loqui.
Nam qui de Patris gremio descendit in alvum
Matrís, et infernae venit in antra domus;
Hic subit ex imis Patris ad consortia terris,
Et sua paulisper subtrahit ora tibi.
Mic vir, hic est niveo quem foemina viseere clauis,
Ubere quem sacro candida Mater alis.
Qui fera fata tulit, divinaque prorsus ut aeger
Carne sub infirma robora texit homo.
Hic idem ascendit, quaeque illi sola dedisti
Sydereis infert carnea meinbra polis.
Quodque diu clausit primi tenebrosa parentis
Culpa, novo tandem lumine pandit iter:
Ereptamque Orei truculento é gutture praedam
Inserit Angelicis agmina casta choris:
Moenia disjecta restauret ut alta Sionis,
Cauda quod antiqui diruit anguis opus.
Ipse choros superans patriae consortia dextrae
Appetit, et summi debita jura loci;
Regrnet ubi immenso camulatus honore, suoque
Vieta superborum eonterat ora pede.
Viderat liae Psaltes, cum sacro flamiue plenus
Fatidico tales edidit ore sonos.
Dixit, et aeternae firma est sententia mentis, Ad Dominum Dominus talia verba meum.
Altus in aeterna regna mecum arce, meamque
Ad dextram aequalis clarus honore sede.
Donec vict tuis supponam hostilia sceptris
Agmina, ceu pedibus strata scabella. tui.
Proferet Imperium sublimi ex aree Sionis
Virga potestatis per loca cuncta tuae.
In medios Princeps dominaberis inclytus hostes,
Nemo tuo nusquam victus ab ense cadit.
À te cunctarum manant primordia rerum,
Sumque tibi aequali numine junctus ego.
Hac sancti aeterno emitti splendore videbunt,
Quo tua monstraris ora beata dit.
Tu sine principio medio de pectore, et alto
Ex utero genuit te Deus ante jubar.
Juravit Dominus, nec eum jurasse pigebit,
Nec poterit verbi poenituisse sui.
Tu sine fine manes aeterna lege, sacerdos
Ordine pacifici Melchisedecis eris.
Ipse tibi à dextris Dominus, tu regia franges
Sceptra, dies irae cum volet ampla tuae.
Jucidique tui demissis vultibus omnes
Horrendum gentes ante tribunal erunt.
Antiquas toto reparabis in orbe ruinas,
Multorum in terra communiesque caput.
Torrentes avido potabis gutture lymphas,
Calce terea arctam dum properante viam.
Nobilis id circo super alta cacumina coeli
Divinum tolles Rex Dominusque caput.
Haec, generosa Parens, magni sacra lingua Prophetae
Dixit, opus Nati vaticinata tui.
Cujus ad aspectum cupide licet igne flagranti
Pectoris aspires non patiente moras;
Laeta tamen remanes placidis fotura sub alis
Pignora delicijs lactis alenda tuis.
Scilicet aspieient vultum Genitricis alumnum,
Quae colere incepit turma sacrata fide:
Insolitumque tui reverebitur oris honorem,
Et tantum fidei luce micabit opus.
Quaque Deum mundo peperisti, ut mortis iniquae
Impia deleret funere jura suo:
Nunc quoque viventi paries sacra pignora Nato,
Exulat à vultu dum tua vita Dei.
Plurimaque advenient ad veram concita vitam
Agmina, vivorum tu pia Mater cris.
Sic amor, et pietas pacato augescet in orbe,
Et Domini crescet gloria, crescet honos.
Ne tamen abscedens dilectae dulcia Matris
Liquerit omninó Filius, ora pius:
Ilie vehit secum Matris super aethera mentem:
Est animi requies scilicet ille tui.
Tu retinens Natum cordis penetralibus abilis;
Illic locus est illi dulcis et alta quies.
Sic abiens remanet praesens in pectore Matris,
Sic is, cum dulci tu quoque Prole manes.
Posce precor sursum dulcis mea raptet Jesus
Peetora, dum carnis me remoraiur onus.
! Fac Dominum medio conclavi cordis amatum
Compleetar, coeli dum super alta sedet.
Te quoque, dum longi Natus mihi tarda relicto
Prorogat auxilij tempora, Mater, amem.
Forsitan indignum plaeidis spectabis ocellis:
Sic pietas Matris major amantis erit.
Alleetumque trahes operum splendore tuorum:
Foelix si Matris charus alumnus ego.
Foelix pro dulci si das mihi Prole subire
Pectore sanguineam non trepidante necem.
Leia gratuitamente Poema à Virgem (De Beata Virgine Dei Matre Maria), de José de Anchieta, obra quinhentista brasileira em latim e domínio público. Texto integral curado a partir da Crônica da Companhia de Jesus do Estado do Brasil, com fontes BLPL/UFSC, OCR próprio, conferência editorial e capítulos em HTML para leitura online no Literunico, busca, redes sociais e pesquisa por IA.
Ainda não há resenhas para esta obra. A primeira leitura comentada pode começar aqui.
Uma seleção criada para acompanhar a atmosfera, os personagens e os caminhos desta obra.
Escolha a arte, confira a disponibilidade e adicione o produto ao carrinho sem sair da experiência.
Adquira Relíquias da Obra e deixe sua marca registrada, criando valor ao item!
Capítulos disponíveis para continuar a leitura.
Nenhuma Relíquia desta obra foi adquirida ainda. Seja o primeiro a eternizar seu nome no acervo oficial!
Conhecer as 100 RelíquiasAinda não há resenhas para esta obra. A primeira leitura comentada pode começar aqui.
Nenhuma posse foi registrada publicamente para esta edição.
Durante a leitura, abra Menu para ajustar a experiência sem sair do capítulo. As preferências de aparência ficam salvas neste aparelho.
Recursos identificados como “em preparo” aparecem para antecipar a evolução do leitor, mas ainda não executam uma ação.
Posso mostrar leituras em destaque, clássicos e Relíquias disponíveis agora no Literúnico.
Escolha um caminho
Dúvidas desta página
As explicações do Aurélio são respostas cadastradas pelo Literúnico.