Leia agora
Poema à Virgem

Universo da obra

Poema à Virgem

Capítulo 11 · Poema à Virgem

RESPONSIO VIRGINIS AD ANGELUM, QUOMODO FIET ISTUD?

11 de 29 ≈ 22 min de leitura

RESPONSIO VIRGINIS AD ANGELUM, QUOMODO FIET ISTUD?

Virgo, quod in tanto tantarum cardine rerum
Consilium vigili provida mente capis?
Ad primas humili pavitabas pectore laudes,
Dum tibi nil modicae credis inesse boni.
Quid facies, summi dum te ad fastigia honoris
Supra homines tolli caelicolasque vides?
Dum fore te Matrem supremi Numinis audis,
Quod vix mensuram laudis habebit opus?
Nam quo te in coelum plus evebit Angelus altum,
Hoc te ad vile magis deprimis ipsa solum.
Non tamen ulla tuum turbat dubitatio pectus,
Nec mens mutanti claudicat aegra fide:
Posse sed id fieri credis, certoque futurum
Perspicis, ut Vales praecinuere pij.
Et maiora capit crescens tua robora virtus:
Plus tibi fis vilis, plus tibi fis humilis,
Dum pensans tantam sapienti pectore molem
Maiorem humauis viribus esse vides.
Omnia nam superat meritorum pondera, summuiu
Vestire humano corpore posse Deum.
Unde Deo tribuens, cujus sunt omnia, totum
Usurpas humilis tu tibi, Virgo, nihil.
Plena fide sanctam, divino et flamine mentem
Ascisci ad tantum te modo credis opus:
Maiorumque fidem magno tua pondere laudum
Magnanima superat credulitate fides.
Credis, et inclinas divinis vocibus aurem,
Absque more paret mens facilisque Deo.
Sed dum Virginei amor, maxima cura subit: '
Qui tibi magnus amor, maxima cura subit:
Haeret adhuc animus: Dominique facessere certus
Jussa, pudicitiae consulit, adque timet
Quoque modo possint fieri tam mira requirens,
Ora verecundi plena ruboris, ais.
Quanam, sancte puer, fiet ratione quod inquis?
Quis modus, istud opus quo peragatus erit?
Intumeatne meus concepto pignore venter,
Ullane sit soboles ubere alenda meo;
Quae semper tactus hominum et commercia fugi,
Permancoque exors impatiensque viri.
Immaculatus adhuc, misti sine foedere lecti,
Vivit in illaesa virginitate pudor.
Quin etiam mecum primis accrevit ab annis
Perpetuae veliemens integritatis amor:
Immotumque animo, nunquam violare pudorem,
Nec sacra munditiae solvere jura, sedet.
Si tamen hoc jubeor, Dominique futura reposcor
Qualibet immensi conditione Parens;
Gaudeo tam grandi quoniam dotabor honore,
Imperium Domini jam subiturae Dei.
Sed doleo, pulchro dilecti flore pudoris,
Ut fiam iater, si spolianda vocor.
Ergo ne tam miris tam longa silentia verbis,
Tam miro laxas ora modesta modo?
Conceptur a Deum summo invitaris honore,
Et tu cunctando plura requiris adhuc? Te vocat omnipotens, tua sugat ut ubera, Verbum,
Et te sacrati cura pudoris habet?
Tantané munditiae cura est? tantiné pudoris Gloria? virginitas tam pretiosa tibi?
Quid tua solicitant istae purissima curae
Corda? quid hoc fiat qua ratione rogas?
Quid refert Matrem, dum sit modo Conditor orbis
Ipse tuus Natus, quolibet esse modo?
Sed fallor demens: sapientia carnis in alto
Desipit excessus gurgite mersa tui.
Sic tua cacuminis excedit gratia mores.
Solis ut astrorum lux radiosa globos,
Non te primorum docuere exempla parentum
Talibus intrepido currere calce vijs.
Nulla tuos unquam praecessit foernina gressus,
Hoc tibi mostrando, quo gradereris iter.
Sola sine exemplo sublimia sydera tranans,
lufima pulveret despicis arva. soli.
Diluvio scelerum cum non daret obruta magno
Terra locum pedibus, pulchra Columba, tuis:
Nec tibi quaerenti per avorum facta priorum
Digna reperta foret, qua sequerere via:
Linquis humum, celeri transcendis et aethera penna,
Ut tibi dent superi, quod negat illa, poli:
Munditiamque bibens moresque nitentis Olympi,
Non tamen angelicis exastiaris aquis.
Altius excedis fontem bibitura pereuneni,
Unde bonum jugiter prostuit omne, Deum,
Ille suae apprehensam dextra bonitatis in arcam
Mittit, inexhaustas et tibi pandit opes.
Hic pretium nivei reperisti jnsigne pudoris,
Inde pudicitae veuit origo tuae.
Hine sitiens hauris foeeundi plena meraci
Pocula, virgineus pullulat unde chorus.
Nam sine principio qui te praevidit ut esses
Vita, salus, castae duxque comesque viae;
Esse sui voluit non quolibet ordiue Nati,
Sed mira Matrem sorte, decore, modo.
Mic tibi prima dedit sacri documenta pudoris;
Hoc duce vita tibi, mens, caro labecaret.
Ut tua virginitas locupletet fertilis orbem,
Castaque fertilitas sit decus omne poli,
Prima per oeeultos graderis dux inclyta. calles,
Prima per iusolitas tendis ad astra vias.
Prima iter irrumpens spineta per aspera latum
Pandis, et incedis per loca senta situ.
Prima salebroso tenuisti tramite cursum,
Prima teris niveo serupea saxapede.
Prima per anfractus, scabraeque per avia rupis
Ardua ad. intaeti culmina montis abis:
Virgineique locas in vertice signa decoris,
Splendida sole magis, candidiore uive.
Quae modo dura fuit, mollissima senta (iet;
Asperaquae fuerat, te duce lenis erit.
Jam tua virgineae vestigia pulchra coliortes
Ad tua currentes fulgida signa terent.
Jam pia munditiae religatus. pectora voto
Curret ad exemplum vir, mulierque tuum.
O stirps, o doctrix servandi prima pudoris,
Mater honestatis, virginitatis iter.
Nymplia decus terrae, superum praeclara polorum
Gloria, virtutum forma decoris apex. à )
Aethra tibi debet, quod vili in corpore coeli — '
Munditiam fragilis te duce terra tenet.
Terra tibi debet, quod sedum moribus aethra
Imbuit, aethereis redditur aequa thronis. ''
!
IN ELVIDIUM CALVINUM, QUORUM ILLE PERPETUAM MARIAE VIRGINITATEM,
HIC VOTUM VIRGINITATIS NEGAT . reta
Sed tumet inflato mundana superbia sensu,
Turbat, et insanus lumina caeca furor.
Nec te splendentis velamine solis amictam
JEterna clarum virginitate videt. Nt
Nec tibi caleanti corpus variabile lunae , Won wv
Nil animi votum posse movere videt. :
Nec te Titanis portam radiantis in ortu ad
Invictis clausam vectibus esse videt.
Nec de signato divinis Fonte sigillis
Praeter aquam vivam nil fluitasse videt.
Nec te conclusum muris sublimibus Hortum
Ulli calcandum non patuisse videt.
Cum nequeat radios divinae cernere lucis, E.
Unde tuae carnis lux animaeque fluit:
Detrahit aeternae tibi virginitatis honorem,
Et negat attactum te renuisse viri.
Sed furit invidia tetri stimulante draconis
Lividus Elvidius, perfidus Elvidius.
Livida pestifero tabescens corda veneno,
Illita vipereo specula felle jacit.
Foede, quid antiqui turges livore colubri?
Quid rabido rodis Virginis ore decus?
Ausus es accensis, carnale, cupidine flammis
Tradere, qui in medio non flagrat igne, rubum?
Ausus es illimem signati fontis in amnem
Ducere coenosos, sus luculente, lacus?
Ausus es intactum scelerata tangere lingua,
Numinis aeterni, pestifer hydre, torum?
Ausus es expresso coelesti rore pudicum : Rumpere, et immundis tingere vellus aquis?
Ausus es Eoae divina repagula portae ww. qm
Demere, signatas et reserare fores? heart
Conaris cautos sinuosa involvere cauda
Virginis, et saevo laedere dente pedes?
Num poteris primi virus superare chelydri?
Num tibi plus sceleris, plus tibi fraudis inest?
Insidias sanctae posuit prior ille Puella,
Ut trifido niveos iceret ore pedes.
Tu violare sacrum colubrino dente pudorem
Niteris, et turpi contemerare lue.
Sed caput invicto serpentis calce votusti
Contudit illa, caput conteret illa tuum.
Tu Stygis aeternum mergere paludibus, illi
Perpetua intactae gloria carnis erit.
Proh scelus infandum! mortalis seminis unquam
Vas foret aeterni lectus, et arca Dei?
Illa libidinibus substet, cui substat Olympus?
Illa colet Venerem, quam eolit aula poli?
Appetat illa virum, cujus decus atque nitorem
Appetit aetherei Rex Dominusque throni?
Illud honestatis templum, conclave pudoris,
Munditiae thalamus, justitiaeque domus:
Illa serenato facies magé lucida coelo,
Ullo esset naevo, vel maculanda nota?
Obmutesce canis, linguam compesce malignam:
Surdescunt aures ad tua verba meae.
Non homines inter, sed spurcos vivere porcos
Dignus es, immundo spurcior ipse sue.
Dignus es Eumenides inter Stygiosque dracones
Sibila Tartareis edere tetra rogis.
Tu mihi sola tuum, Virgo integra, fire decorem:
Effunde eloquium tu mihi sola tuum.
Sed novus ecce draco squamato pectore terram
Verrit, cl ingenti concavat orbe sinus.
Taliane ambiguum telluris monstra cavernae.
An nigra Cocyti stagna lacusque vomarit.
Credo equidem talem Stygio de gurgite pestem
Prodisse, et foedis ex Acherontis aquis.
Pandit hians fauces, pecudes procul ite, cruentas,
Ne vos sanguineo bellua dente necet.
Lethifer é tetro prodit Calvinus Averno,
Mortiferosque affert de Phlegethonte cibos.
Quem cibat ille, perit: procul hinc, procul este, perennem
Qui cupilis vitam: quem cibat ille, perit.
Cedite, Tartarea flagrans sitit igne Chelydrus,
Viroso strages edit et ore graves. Nee terrae parcit, supero nec parcit Olympo,
Nec tibi summe Deus, nec sacra Virgo tibi.
Si parcit carnis, mentis tamen ille pudori

" Et decus, et. pretium detrahit omne tuae:
Perpetaaeque animum, et nunquam violabile corpus
Lege puditiae te religasse negat.
Non mirum, authoris cum factis dieta coherent:
Non indigna referte moribus ille suis.
Quid tua lingua potest mundum, Calviue, sonare,
Mersa sit immundo cum tua vita lacu?
Mutasti insano Christum, Calvine, Lyaeo;
Jure Deus linguae Baechus amorque tuae est.
Mutasti Venere immunda, Calvine, Mariam;
Jure venus vitae dux dea lexque tuae est.
Haec colis, haec toto complectere numina corde,
Nomine et ingenio numina digna tuo,
Haec, Calvine, tibi sunt praestó numina Bacchus
Lingua tibi est omni tempore, vita Venus,
Qui tibi sint mores, nomen manifestat aperte, —..
Qualis odor vitae, quae documenta, tuum.
Namque meas quoties fertur Calvinus ad aures,
Nil nisi cum Veneris vina colore sonat.
Nempe cales semper vino Calviue, furitque
Luxuries nimij fota calore meri.
Inde fit, ut gemina succensus pectora flamma
'Turpia vinoso potus ab ore vomas:
Inque volutabro caeni, spurcissimus ut sus,
Foede jaces mane, vespere, nocte, die.
Utque alij tecum pariter voluantur eodem
Stercore, per similes quos cupis esse tibi:
Proteris immuudo pulchram pede Margaritam,
Virginis integrum dilacerasque decus:
Ejus ad exemplum ne quis sua pectora castis
Moribus astringat, rejiciatque tuos.
Ebrie deliras, vino, Calvine, madescis,
Talia non mirum si temulente fremis.
Lingua calens regitur vino; meliora profari
Ut, Calvine, velis, non meliora potes.
Cum nomen, Calvine, tuum, moresque superbi
Spurcitiaeque subit turpis imago tuae;
Te variatum offers tam multis ora figuris,
Quot vitia in foedo fuetida corde geris.
Nunc te calce puto deducere nomen ab alba,
Et vino: mores signat utrumque tuos.
Calee dealbaris falsa pietate nitescens,
"Teque album vulgus credit, et esse pium:
Sed furor exhausti, quo totus mergere, vini
Prodit, in immunda quod tibi mente latet.
Nunc tibi quod calvus sine mente fideque per omnes
Calvere sis cupidus, nomen adesse reor.
Nunc te conspicio'sub ovina pelle latentem,
Guttura laxantem sanguinolenta, lupum:
Et miseras multo populantem funere caulas
Nulla famis pulsae vel dare signa sitis.
Jam mihi sus horrens setis immunda videris, "Terga volutaberis qui recreare luti.
Qui foetore tno, contactuque omnia foedas
Immnndo, et tundos polluis ore cibos.
Interdum reptas immanis more Chelydri,
Squamea pestifero pectora felle tumens:
Sulphureusque oculis de scintillantibus ignis
Dissilit, et terras urit, et urit aquas: à
Et lethale vommis blasphemo ex ore venenum,
Stridet et horrifico flammea lingua sono.
Hos perimis spiris, tortaeque volumine caudae:
IHlos dente necas, mortiferaque lue.
Foetidus innumeros interficit halitus oris,
Spirante inficitur quo levis aura, tui.
Nunc mihi pelle refers, facie, gestuque figuram
Vulpis, et instructis insidiare dolis:
Compositisque capis male provida pectora technis.
Atque alios simili fallere fraude doces.
Jam te vulpinis exutum pellibus offers,
Et rabiosa trueis induis ora canis: )
Quam dedit ille tibi speciem, qui deeubat ante
Ostia Tartarae Cerberus atra domus.
Tergiminis sontes hic terret. (aucibus umbras,
Egressuque arcet sulphurei putei.
Tu mare latratu óbtundis terramque trifauei,
Et pavet ad voces impia turba tuas.
Et legis divinae homines ac mentis inanes
Non siuis & tetro mortis abire chao.
Ignis avaritiae, tumidaeque superbia vitae
Te rapit, et carnis foeda libido tuae.
Haec tria continuo latratu guttura laxas,
Inde tibi rabies dira furorque venit:
Cerbereisque pias discerpis dentibus aras,
Et pandis rictus in sacra templa feros:
Numinaque immani laceras coelestia morsu,
Eruta de tumuli rodis et ossa sacris.
Utque tibi aeternae restet spes nulla salutis,
Certior ad Stygios sitque ruina lacus; Anu
Virginis intactae rabido teris ore decorem,
Vota negans animi religiosa pij: EMO
Unde venire tuis possent medicamina morbis, "auf
Ejus honoranda si tibi cura foret.
Mensuram scelerum cumulasti hac labe tuorum:
Accessit culpis haec modo summa tuis.
His ubi te vidi variantem turpia formis.
Ora, perit vultus prorsus imago tui:
Et monstrum invisum, truculentum, informe videris;
Immane, infandum, milleque turpe modis.
Denique sive cales vini, Calvine, calore,
Lenaeoque furit turpis in igne Venus:
Sive dealbatus celaris calce, meroque
Proderis, et cunctos calvere calvus aves;
Seu lupus, aut porcus coenosus; truxuè Chelydrus;
Seu fallax vulpes sis, rabidusue canis:
Sive aliud monstrum varijs deforme figuris;
Denique quidquid eris, nil nisi pestis eris.
Sed fertur tua magna fides, Calvine, fatemur,
In vinum, et sordes est tua magna fides.
Spe tibi mens certa gaudet secura, fatemur,
Spe tibi Tartareis certa flagrare rogis.
Est tua apud Gallos sapientia magna, fatemur;
Insano Gallus potus ab amne furit.
Cum, Calvine, tibi cordis nihil adsit et oris,
Ut Gallis sapiens sís, mihi Gallus eris.
Quo rapior? justae quo me tulit impetus irae?
Mens mea mitte canem, mens mea mitte suem;
Jam pudet immundum, qui nil nisi turpia novit.
Affari: ad Dominam vela reflecte tuam,
Altaque virgineis mulcentibus aequora ventis.
Virgineae caeptum confice laudis iter.
SPIRITUS SANCTUS SUPERVENIET IN TE, &C.
USQUE AD FINEM
Me tua jam revocat clarissima lumina Virgo, Et dulcedo piae vocis, et oris honos.
Sed stupor ingenti religat mihi frigore pectus,
Nilque mea in tanta lumina luce vident. x
Audio sydereum vera tibi voce ministrum nua
Dicere, clausuram te fore ventre Deum.
Audio voce humili te respondere, pudoris . "mi
,
Esse tui firmis ostia clausa seris.
Mergor in immenso tantarum gurgite rerum,
Obruitur nimijs et mihi guttur aquis.
Tu pia divino submittens pectora nutu
Qua fieri expectas hoc Deus arte velit.
Audi ergo attenta responsa interpretis aure
Qui tibi quaerenti quomodo fiet, ait.
Non hoc communi natura lege patrandum
Virgo, nec attactus experiere viri.
Spiritus adveniens tibi desuper, induet almus
Viscera, et omnipotens conteget umbra sinus.
Cumque alvi aethereum claudes penetralibus ignem
Munditiae labes non erit ulla tuae.
Atque ideo paries quem nullo nixa dolore
Magnus erit mogni filius ille Dei,
Nulla tuo fiet vis illo oriente pudori:
Illae tuae custos virginitatis erit.
En quae prole carens per aniles labitur annos usi
Sanguinis Elisabeth foedere juncta tibi.
Concepit summa natum in foecunda senecta,
Menseque sub sexto jam grave portat onus.
Usque adeo divina nihil sapientia nescit,
Usque adeo virtus nil nequit alta Dei.

Audisti ne pia divina oracula tandem y
Aure, dedit praepes quae tibi Virgo puer?
Virgo decus nostrae super admirabile gentis,
Virgo salus animae, vita, quiesque meae.
Audisti, et dulci saliunt tibi pectora motu,
Exultatque sacro spiritus igne tuus.
En jactura seris obrepot nulla pudoris,
Deque tua genitus carne Redemptor erit.
Turgebit gravidus divino pondere venter,
Nec gravis exceptum sentiet alvus onus.
Utrumque optabas avide, donatur utrumque,
Maternumque decus, virgineusque nitor.
Noli igitur Virgo cunctaudi innectere causas,
Ansa tihi superest postmodo nulla morae.
Omnia tuta vides, immoto cardine valvas
Mausuras uteri, claustraque firma tui.
Pande tuae citius secreta oracula. mentis,
Et resera faustis dulcia labra sonis.
Annuat aeterno Patri tua prompta voluntas,
Jam dudum assensum postulat ille tuum.
Non ne audis, quales effundit ab aetliere. voces?
Qua tibi dulce Pater elamat in ore Deus?
O mihi dilectas inter charissima natas,
Quae Verbo es carnem sola datura meo.
Da mihi, da citius vel paucula verba, vel unum
Fac me audire oris mellea verba tui.
Audin. ut ante tuos pernoctans talia postes
Verba tonat magno filius ore Deus?
Eloquere à dulcis soror, et pulcherrima laxa
Guttura, consensus ostia pande tui.
Nulla meo ingressu patiere incendia solis;
Fiet in egressu vis tibi multa meo.
Nam mea nocturnis humescunt tempora guttis,
Ecce gero plenum Ros ego rore caput.
Audiri ut aspirans divinus lenibus auris
Spiritus aeterno victus amore sonat.
O tu, pomiferis quae delitiaris in hortis
Casta verecundis tempora picta rosis.
Eia age fare, mea tuas vox jam personet aures,
Lac tibi de lingua melque suave fluat.
Ecquid adhuc Virgo nostra spes una salutis,
Ista pudori color reprimit ora metus.
Fare, quid expectas? totus. tibi supplicat orbis,
Tendit et evinctas ad tua tecta manus.
Ad tua se incurvat sublimis limina Olympus
Substernens pedibus sydera seque tuis.
Ante tuum vultum coelestis turma senatus
Procidit, innumeras ingeminatque preces.
Diruta ut antiqui serpentis moenia cauda
Consurgant urbis te pariente suae.
En tibi crebra pij mittunt suspiria manes.
Quos gravis obscuro carcere terra tegit.
Ingrato fructus inamabilis aegra sapore
Singultans aperit guttura primus homo.
Explicat antiquos mulier tibi prima dolores,
Aerumnas uteri damnaque multa sui.
Respice lugentum lachrymantia lumina Patrum,
Perque catenatas plurima lustra manus.
Percipe quae fundit lamenta gravissima tellus
Obruta flagitijs, vulneribusque tumens.
Criminibus veniam, saniosis balsama plagis, Et finem tantis flagitat aegra malis.
Quae sub utroque polo tolerant incommoda gentes Mille, gemunt Phoebi quae sub utraque domo.
Tristia sordentes diuturnis fletibus ora
Ante tuas plangunt exululantque fores.

Offertur nostrae pretium tibi grande salutis:
Si capis, effecta est illico nostra salus.

Nos divina suo fecit sapientia verbo vm
Ocius ad verbum reficietque tuum:

Ergo age, responde paranympho Virgo loquenti,
Non nisi cum verbo scandet in astra tuo.

Sit mora parva licet, qua non effabere verbum;
Talia quae differt gaudia, longa mora est. Sat tuo supremo placuere silentia Patri,
Nunc tua verba Deo sunt placitura magis.

Mors fera grassatur, tu condis gutture vitam?
Voce tua oceumbet, tu taciturna siles?

Fare resolve moras, da verbum, suscipe; Verbum
Divinum ut cápias, da, pia Virgo, tuum.

Mens mea, quid sacram turbas clamore puellam?
Quid strepis ingratis lingua molesta sonis?

Illa opus hoc ingens animo rimata profundo
Mira suo prudens tempore verba dabit.

Tu tantum ausculta, nihil haec nisi dulce sonabit,
Exsuperant dulces illius ora favus.
Jam reserat dulci labra distillantia melle,
Nectareique, fluens imbre saporis ait.

Ecce ego supremi postrema ancilla Tonantis,
Ecce ego de ancillis infima serva Dei.
Accipio medijs domíni mandata medullis,
Ausculto dictis obsequiosa tuis.

Fiat sancte tuum juxta mihi: nuntie verbum:
Est mihi prompta fides, est mihi promptus amor.

Tantum effata silet Virgo, totosque per artus

Dulcis inassueti flamma caloris abit.

Rosida virgineas amplectitur umbra medullas,
Et tenuis clausus permeat aura sinus.

Ilicet areanum replet sacra viscera verbum,
Et Virgo Auctorem concipit alma suum.

Divina humanam vestit substantia formam,
Perfectumque ambit foemina ventre virum.

Tantum divini potuit violentia amoris,
Tantum humilis meruit Virginis alta fides.
Quid sensere tui, Virgo, penetralia cordis,
Quis tibi sub sancto peetore motus erat, Insolitis gravidam eum motibus impulit alvum
Conceptus miro vis bene more Puer!
Viscera cum sentis tua dilatata. potenti
Pignore, signatas nec patuisse fores!
Admirans natura pavent, tantique silescit
Conceptus quaerens obstupefacta modum.
Naturae superavit amor communia jura,
Concipitur carnis lege silente Deus.
Majestas immensa tuo se viscera claudit,
Claudere quam mundi machina magna nequit.
Exulta, ó Virgo, summi domus aurea Regis,
Et dulces pleno gutture plange modos.
Funde Deo laudes habitatio sancta Sionis,
Maximus in medio jam cubat ipse tui:
Invictoque tuas praemnijt obice portas,
Virgineas signans tempus in omne seras.
Qui te frumenti satiat pinguedine vivi,
Quod tuus haud ullo semine fundit ager.
Inque tuo cunctis benedicit pignore natis, J
Quos sibi coelestis Patris adoptat amor.
Eloquiumque suum, quo saecula fecit, et orbem
Inculta emittit ventris in arva tui.
Salve plena Deo Virgo, ditissima Virgo, Á
Virgo concubitus nescia, plena Deo.
Salve regale Accubitum, Paradysus amaena,
Pacifici Jesu delitiosa domus.
Salve divini Templum Salomonis honestum,
In quo nil strepuit ingrediente Deo.
Salve divini Requies gratissima Verbi, — . iJ
Aula voluptatis, laetitiaeque Torus.
Salve labe carens venter, salvete beata Viscera, virginei Matris avete sinu.
Salve perpetuo vellem tibi dicere venter,
Perpetuo vellem dicere venter ave.
Tu prima humanae naturae gloria venter
Aspectu dives conspicuusque Dei.
In te divinum dempto velamine vultum
Mens servatoris glorificata videt,
A te prima salus, a te venit ultima mundo, UI
A te libertas, gratia, vita fluit.
Salve iterum foelix sancto cum pignore Mater
Virginitate nitens, fertilitate potens,
Dextra tuas dudum tentat mea claudere laudes,
Sed claudunt laudes ostia nulla tuas:
Erumpitque alio laudis de gurgite gurges,
Nescio quis tantis obviet ager aquis.
Nec mensura tuo, nec adest modus ullus honori,
Materiaque meae vincitur artis opus.
Cum manus à cepto tentat cessare labore,
Cessantem, revocas protinus ipsa manum,
Sed revoca, sine fine tuo revocemur amore
Regna voces Nati donec ad alta tui.
O intacta Parens, Virgo foecunda, beato
Ventre Redemptorem quae sine labe geris. Te precor aeternae per virginitatis amorem,
Et per conceptus gaudia tanta tui.
Luxuriae mundes immundum crimine mundum,
Corda trahatque tui nostra pudoris odor;
Virgineique meus mysteria maxima ventris
Credere discat amor, discat amare fides.

Poema à Virgem

Sinopse

Leia gratuitamente Poema à Virgem (De Beata Virgine Dei Matre Maria), de José de Anchieta, obra quinhentista brasileira em latim e domínio público. Texto integral curado a partir da Crônica da Companhia de Jesus do Estado do Brasil, com fontes BLPL/UFSC, OCR próprio, conferência editorial e capítulos em HTML para leitura online no Literunico, busca, redes sociais e pesquisa por IA.

Poema à Virgem

Resenhas do livro

0 publicadas

Ainda não há resenhas para esta obra. A primeira leitura comentada pode começar aqui.

Poema à Virgem

Trilha sonora oficial

Uma seleção criada para acompanhar a atmosfera, os personagens e os caminhos desta obra.

Abrir no Spotify
Ir para o carrinho
Mercado de Poema à Virgem

Leve um fragmento deste universo

Escolha a arte, confira a disponibilidade e adicione o produto ao carrinho sem sair da experiência.

Nenhum livro físico está disponível neste universo.
Relíquias da Obra

Adquira Relíquias da Obra e deixe sua marca registrada, criando valor ao item!

Aguardando Aprovação do Autor
Aguardando grupo autoral Poema à Virgem Escolha uma Relíquia e envie uma proposta de aquisição, mesmo antes da ativação.
100Relíquias
0Titulares
0 Passagens
Central de RelíquiasDescubra coleções de outros universos e obras.
ver todas
Capítulo 11 carregado no app · 1 livro conectado 1/1
Abrir leitor completo

Capítulos disponíveis para continuar a leitura.

Capítulos de Poema à Virgem

Capa de Poema à Virgem
Continue a leitura RESPONSIO VIRGINIS AD ANGELUM, QUOMODO FIET ISTUD? Capítulo 11 · 11 de 29 · ≈ 22 min
Todos os capítulos 29 disponíveis

Donos de Relíquias

0 titulares

Nenhuma Relíquia desta obra foi adquirida ainda. Seja o primeiro a eternizar seu nome no acervo oficial!

Conhecer as 100 Relíquias

Resenhas do livro

0 publicadas

Ainda não há resenhas para esta obra. A primeira leitura comentada pode começar aqui.

Entrar para resenhar

Posses do livro

0 Leitores com posse
0 Unidades registradas

Nenhuma posse foi registrada publicamente para esta edição.

Adicionais do Universo

Visual ClássicoAbra a leitura editorial, no estilo de uma página de livro
ler
Visual AuroraApresentação imersiva do universo da obra
abrir