Universo da obra
Universo da obra
Ut concepta tuo soboles divina sub alvo Implevit ventris grande cubile tui:
Perque tuam mentem splendoris imago paterni
Illuxit, radijs emicuitque novis: TEE
Pectoribusque tuis jam sacro flamine plenis à
Est data maior adhuc gratia, maior amor:
Surgis, et ad celsos ascendis concita montes,
Urbis ubi Solymae nobile fulget opus.
Virgo, quid exurgis? quis te movet ardor euntem? Dulce tuae linquis cur penetrale domus?
Quae semper placido foviste gaudia nido,
Cur montana velut turtur in alta volas?
Jam tibi se immensus coelorum tradidit Author,
Et pedibus regnum subdidit omne tuis,
Surgis ad obsequium famulae Regina? Deumque
Servitio, atque humiles subdis ut abra manus?
Cumque ministerium totus tibi debeat orbis,
Quae facta est Domini lectus, et ara sui;
Tu tanti titulos oblita, et pondus honoris, u
Ancilla properas ut famulere tuae?
Siste gradum Virgo, Regina revertere coeli;
Ecce tibi flectit terra polusque genu.
In te verte oculos, Deus est, quem viscere gestas,
Gloria quem solum, quem decet omnis honos.
Quid loquor ah demens? non sunt mihi cognita sacra
Consilia, atque animi vis generosa tui.
Utque hebetant aciem radiantia lumina nostram
Dum Phoebi intento suspicit ore rotam:
Sic ego rimari, Phoebi ò radiosior orbe
Stella, volo mentis dum jubar omne tuae.
Me tua diradians obnubilat undique virtus,
Tantaque lux oculos obruit usque meos.
Scilicet alta fugis, cum sis altissima Virgo.
Et capis alta magis, quo magis ima petis.
Qui Patris aeterno manans de pectore summi
Hospitia, introijt ventris in arcta tui;
Viseret ut mundum culpae languore jacentem,
Cordaque mortiferis solveret aegra malis:
Hic tua divinis cumulat pia viscera donis,
Monstrat et insuetam, qua gradiere, viam.
Ille tibi tantae dux est pietatis, et author,
Teque humilem dum se dejicit esse docet.
Quid facias Virgo, si summa potentia magni
Se tibi majestas subdit et alta Dei?
Ille tuam summo descendit ab aethere in alvum
Ut Dominus servis serviat ipse suis.
Tu se subdentem subdis, dum subdéris, atque
Officium servi, quod geris ipsa, gerit.
Quodque olim faciet, matura ut venerit aetas
Divina tractans infima quaeque manu.
Protenus exequeris tu, Mater lumillima, vili
Servitio tradens te Puerumque tuum.
Mira Dei bonitas, humilis qui ventre puellae
Clanditur; atque hominum postmodo servus erit.
Mira Dei Matris sapientia, deinde futurum Gas
Continuo sérvum quae facit esse Deum.
Ergo ego servitium Domino famulante recusem,
Infima rejiciam turgidus, alta petàm?
Serviat aeterni Genitrix dignissima Verbi s dme
Visa humili famulae vix sibi digna loco:
Ipse humus, et cineris vilissima sarcina nullo
Inferior, cunctis altior esse velim?
Ante precor tristi tabescant vilia letho
Membra, mihi vili contumulanda solo.
Quam Domini imperio dura cervice repugnem
Idque meis humeris excutiatur onus:
Virtutis vé tuae, speciosa et humillima Virgo.
E fluat ex oculis dulcis imago meis.
Sed perge, et montis pulchro juga trajice gressu;
Divinae effundas ut pietatis aquas.
Omnia namque tibi cum Nato munera summo
Summus ab aetherea contulit arce Pater.
Qui pius ut eunetis plaeidissima lumina rebus
Figit, et afllietis fert miseratus opem;
Inque tua unigenum demisit viscera Natum,
Visitet ut culpae quos grave laedit onus.
Sic quoque totius curam tibi tradidit orbis,
Auxilium miseris ut miserata seras.
Cum te materno decoravit honore, benignum
Officium matris fecit habere piae.
Visis enim cunetos miti bona lumina Mater,
Et tua nequicquam numina nemo vocat.
Invisis quorum serpunt saniosa per artus
Ulcera, conspectu mox coeuntque tuo.
Respicis et saevo cruciatos membra dolore,
'Teque fugit saevus respiciente dolor,
Visis et horrisonis quibus aequora mota procellis
Funera insanis dira minantur aquis:
'Torvaque sedatis componis marmora ventis,
Tranquillo aspirans aura seeunda mari.
Visis et obsessas turmis hostilibus arces,
Incussoque fugas castra inimica metu.
Visis et instructas acies, pugnasque cruentas,
Hostieaque invicta conteris arma manu.
Visis in obscuro conclusos carcere sontes,
Speque bona miseris taedia longa levas.
Visis et evinctos immitibus aegra catenis
Corpora, et hostili squalida colla jugo:
Pallidaque infractis exolvis corpora vinclis,
Et duro tumidos exuis aere pedes.
Visis in extremo positos discrimine vitae,
Auxilium dextrae qui petiere tuae.
Instantemque arcens longe morientibus Oreum
Defunctis facilem pandis in astra viam.
Visis in obscoenis immersos pectore culpis,
Quos vitae incepit poenituisse suae:
Maternoque foves solamine, foedaque nmaper Corda Deum placans jam speciosa facis.
Visis et aeterni gravidus qui numinis iram
Flagitijs, poenas nec timuere, inovent.
llos prece victa tua Domini clementia gratos
Reddit, et ignito carpit amore sui.
Visis et immenso quorum pia vita parenti
Labe carens omui erimíne munda. placet.
servitio Domini qui se addixere perenni
Legibus astricti membra enimunque uis:
Hos tua delicijs pietas coelestibus implet pi
Moribus exornans pectora casta bonis. is
Hos tua maternis pietas amplectitur ulnis,
Inque tuo degunt absque timore sinu.
Cuncta referre libet; sed nec mibi lingua, nec ora,
Nec manus, aut mentis sufficit ipse vigor. ã
Desipiamque magis, quam si comprendere coner
Littora planguntur quod sinuosa fretis.
Nam quaecunque tenet vel terra pericla, vel, aequor,
Quaeque ferus Stygijs evomit Orcus aquis,
Cuncta tua superas pietate; nec abfuit unquam
Ista manus miseris, cum petereris opem.
Caetera uti sileam pietatis clara benignae
Signa Dei genitrix, et monimenta tuae.
Me quoque quem penitus vitiorum merserat altus
Gurges, et ad Stygios truserat usque lacus.
Me quoque visisti miserum, cui nulla futuri
Supplicij, aut verae cura salutis erat.
Me quoque visisti, cum nec coelestia mentem
Dona mihi, aut Domini tangeret ullus amor. .
Me quoque visisti, quam nec miser ipse vocabam,
Nec me praesidio rebar egere tuo.
Me quoque visisti, me tu prior ipsa vocasti? e
Sed tacui stupidus, surdus inersque diu.
Me miserum, quoties curis acuebar honestis
Te stimulis pectus sollicitante meum!
Sed mihi nec virtus, nec vis stimulantis amoris,
Nec pietas Matris nota vocantis erat.
Sed tua vox tandem surdas penetravit in aures, '
Noxque mei cordis lumine victa tuo est.
Exemptique gravi culpae sub mole jacentem,
Redditaque est per te vita salusque mihi.
Ergo quod audivi, quod coeli lumina cerno,
Quod redij ad vitam, quod modo vivo, tuum est.
Quaeque data est per te, per te quoque vita manebit
Integra, et aeternae nescia mortis erit.
Hoc sperare tui facilis clementia Nati,
Hoc tua me pietas dulcis amorque jubet,'''
Adde quod est ingens tua cum bonitate potestas,
Cui dedit omnipotens omnia posse Deus. a
Ergo gravem visis foelici prole parentem
Sedula, nec longum te remoratur iter.
Nec montana piam deterrent aspera mentem,
Semita virgineos nec lapidosa pedes.
O vehemens pietas, dulcis vehementia amoris,
Flammea vis animi, vivaque flamma pij.
Perge, precor, Dominam famulus comitabor euntem, .
Si licet, et pateris, per juga celsa meam.
Si tamen indignum me dedignabere forsan,
Qui comes inceptae sim, sociusque viae:
At patiere pedum vestigia sacra tuorum
À longe observans post tua terga premam. Ibo legens gressus pronus, figam oscula terrae,
Pulveream signat qua tua planta viam:
Imcumbensque solo suspirijs intima pulsans
Huic, mea mens, dicam, lumine fige loco.
Hoc impressa tuae vestigia pulvere matris
Aspicis, hic humilis vis pietatis inest.
Aurea si sacrae vix moenia adire Sionis,
loc sequitur, praeit quo tua mater iter.
Haec sacra virginei praecessit Sarcina ventris;
Si sapis, hoc properos tramite fige gradus.
Ilaec sola est, sanctam quae te perducet in urbem
Semita, qua Natum praetulit illa suum.
Sed jam, Virgo, sui nimium tibi causa morandi,
Clivosum tardê dum tero lentus iter.
Vos igitur levibus qui eurritis ocyus Austris
Aligeri coetus, incola turma poli.
Vos ruite é superi celeri pede culmine coeli,
Cingile virgineum sedula turba latus.
Haec Thronus est Domini sedesque altissima vestri,
Altior aethereas transgrediturque domos.
Dignior hoc vobis in vertice fulget Olympus,
Altior est coelo, quem gerit illa sinu.
Per juga praegnantem deducite celsa puellam,
Sternentes varij floris odore viam.
Si cum foeda malus lachrymis rigat ore profusis
Pectora flagitijs, contumerata gemens.
Si vos magna modis pertentant gaudia miris,
Funditis et summo cantica laeta Patri:
Ilaec dabit, haec mulier vestris nova gaudia turmis
Corda lavaturum jam paritura Deum.
Haec properat Pueri nondum detergere nati,
Primus homo infecit quo genus omue, notam;
Illic prima dabit venturae signa salutis,
Qua rata divini pignora amoris erunt.
Scilicet ipsius placidis ut vocibus infaus
Matris adhuc clausus viscere laetus erit:
Authorisque sui numen praesentis adorans
Deponet patrij erimen onusque mali.
Sie ubi virgineo sumptum de corpore corpus
Interimet diris mors truculenta modis:
Omnia surdentis purgabit erimina mundi,
Et vetus in sacro diluet amne scelus.
Ergo tibi nostrae jam nunc pia Virgo, salutis,
Saevaque eurandi vulnera cura datur.
Jam nunc, quae multa squalebant sorde repurgans:
Efficies summo pectora grata Deo.
Quid magis admirer dubito, Patris ne benignam,
Qui te tam grandi donat honore, manum:
An ne tuum tanto firmatum robore pectus
Authoris posses mater ut esse tui.
Utrumque admiror; sed cum tua pectora cerno,
Templa pudicitiae, justitiaeque domum; :
Cuncta tibi à summa video bonitate profecta,
Subdita cui semper mens tua, Virgo, fuit.
Illius est quod habes, nec te pudet, inclyta Mater.
Accepta authori cuncta referre tuo.
Ille tibi primi genitae sine crimine patris
Corporis, atque animae labe carere dedit.
Ille tui requiem ventris sibi legit, ut orbem
Sanctificet, longis eripiatque malis.
Nunc clausus clausum mundabit ventre puellum
Matre pium matris percipiente sonum.
Post tua vel lento cur non vestigia gressu .
Acclivis calcem per juga montis iter?
Quid miror? emensi jam transis ardua montis
Culmina, quae est longae meta suprema viae:
Moeniaque ingrederis regalis sacra Sionis,
Excipit et tectis; te Soryma alta suis.
Excipit urbs Urbem, divinam arx aspecit Arcem
Cominus. et Portae pervia porta patet.
Zacchariaeque domum festinis passibus intras,
Et tua vox gravidam dulce salutat anum.
Sensit, et exiguo vix gaudia concipit infans
Pectore, dum dulces dat tua lingua sonos.
Sensit Joannes, subitisque parentis in alvo
Gestibus exultans parvula membra movet:
Conspectumque Dei flexis venientis adorat
Poplitibus, patrias exviturque notas.
Jubilat admirans vultum vocemque benigna
Hospitis Elisabeth, laetitiaque fremit.
Nec capit insuetos gravida intra viscera motus,
Quae sacro implevit plurimus igne Deus.
Exilit aethereis agitatata caloribus intus,
Et petit amplexus, Virgo beata, tuos.
Virgineamque parens tenet infoecunda parentem,
Juncta sinum sinui, pectora pectoribus.
Et flammae impatiens implet clamoribus aedem;
Fundit, et ingenti talia voce tibi.
O decus, ó nostri clarissima gloria sexus,
Contulit immensus cui bona cuncta Deus,
Tu varijs matres vincis virtutibus omnes,
Tu superas omnes conditione nurus.
Mille tuae fructus cumulatur dotibus alvi,
Maxima cui virtus, cui sine fine decus.
Maxima totius cui machina serviet orbis
Cuncta dabit Genitor cui moderanda suus.
Quo merui facto tam grandis munus honoris?
Unde mihi indignae gratia tanta venit?
Tu Domina atque mei Domini dignissima mater
Ad famulam venias obsequiosa tuam?
Te ne ego supremi foecundam prole parentis
Excipiam laribus vilis inopsque meis?
Ecce salutantis tua vox ut pertigit aures,
Audire ut licui tam pia verba mihi;
Gestijt insolitis exultans motibus infans,
Et mea sunt pulsu viscera mota novo.
Tu nimium foelix, tu miro more beata,
Cujus capta fuit pectore tanta fides.
Namque tibi à Domino quae sunt promissa superno
Stant rata temporibus perficienda suis.
Haec anus ardenti de pectore prompsit honores,
O Virgo, et laudes vaticinata tuas:
Inque tuo vultu fixis obtutibus haeret,
Et tua quo splendent vix capit ora decus.
At tu, Virgo, tuae non immemor optima sortis
Excutis ex humeris tam grave laudis onus.
Nec virtus liumilis, roseique modestia vultus,
Nec pudor ingenuus, ne decor oris abest.
Omniaque in summi referens praeconia Patris
Talia melliflua carmina voce canis.
Mens mea divinas humilis de pectore laudes
Depromit, Dominum magnificatque suum.
Spiritus inque Deo meus exultavit amato.
Qui solus vítae vita, salusque meae est.
"
Nam placidis humilem respexit ab aethere servam
Luminibus nimio vietus amore suam.
Propterea foelix, gentesque beata per omnes
Semper ab aeterna posteritate ferar.
Nam mihi magnifieis immensia potentia dextrae
Divinae ornavit peetora nuda bonis.
Est illi omnipotens sanctum, et venerabile nomen:
Illius aeternum gloria numen habet.
Ipsius pietas natos fovet atque nepotes,
Qui Domini casto nomen amore timent.
Ipse suo fortis robur dedit omne lacerto,
Invicta vires exercuitque manus.
Perdidit insana tumefactos mente superbos,
Quos furor elati cordis inanis aget.
Deposuit summa convulsos sede potentes,
Sublimenque humiles fecit habere locum.
Quos violenta fames, quos dura exercet egestas
Implevit veris perpetuisque bonis.
Divitijs plenos vacuos demisit, et omnes
Funditus agestas depopulavit opes.
Mente suam recolens pietatom dulciter altae
Isacidam puerum suscipit ipse suum.
Quae quondam nostris promisit patribus implens,
Priscaque cum vera foedera pacta fide,
Qualia juravit magno immntabilis Abrae,
Et soboli ipsius tempus in omne Deus.
Sie ais, atque oculos tellure morata pudieos
Occultas humili gaudia dona sinu.
Virgineasque paras mox ad servilia palmas;
Nec famulam famulae te pudet esse tuae.
Illa sibi matrem Domini servire supremi
Nec fert, nec novit qua ratione vetet.
Si Dominam servire sinat, eui servit Olympus
Sydereus, contra jusque piumque putat.
Si Dominam servire vetat, cui caetera parent,
Ut Dominae imperio pareat ipsa, timet.
Quid faciat? prohibere grave est, permittere durum:
Utraque poena gravis, sed tolerare minor.
Obsequitur libens Dominae servire volenti
Serva, ministerijs perfruiturque tuis.
Tantaque sub tacito mysteria pectore voluit
Plena Dei muto cum sene mater anus.
Foelix prole parens, foelicior hospite tanta,
Quae nato et matri seque Deumque dedit.
Foelix mute senex, liujus tibi munere vocem
Jam dabit immissus corda per ima Deus.
l'oelix sanctae puer, cujus foelicior altis
Auspicijs tactu Virginis ortus erit.
Quem teneroque sinu, placidisque fovebit in ulnis,
Membra quibus Domini sant refovenda tui.
Ó ego si possem spectator adesse, tuasque
Sancta ministrantes cernere, Virgo, manus.
O mihi liceat tecum simul esse ministro,
Exequereis tantae dum pietatis opus.
Dum te submisso tractantem vilia corde
Munera ter jungens cornua luna vident.
Quae quoniam non est opis omnia dicere nostras,
Et tibi plus verbis integra vita placet:
Da, tua sit virtus mihi semper humillima cordi,
Tre inoffenso per tua facta pede.
O Regina, pios animos complexa labores
Pectore, tene animo cedere posse meo?
Sed quis erit, mitem qui te mihi praestet egeno?
Qua tuus est misero conciliandus amor?
Omnia cum lustro, vel quae plaga lucida coeli,
Vel tenet abstruso terrae fretumque sinu:
Tu prima ante omnes aegrae fis obvia menti
Pignora praesidij certa datura tui.
Nec pietate aliquis, nec nostri aequarit amore,
Que tibi maternus viscera replet amor.
Cuncta tuus (fateor) dulcedine vincit Jesus,
Quo sine jucuncum est, quo sine dulce nihil.
Sed licet invitet pietas divina, repellit
Majestas justo sontia corda metu.
Tu precibus motam coraponis mitibus iram,
Nec tua formidat perditus ora reus.
Ante tuos igitur, Mater initissima, vultus
Mens mea subnixo procidit ecce genu.
Nudus, inops, aeger, crudelibus undeque plagis
Saucius, innumeris uror agorque mulis.
Tu quibus indigeant unguentis vulnera nosti,
Aute tuos aegro sat geinuisse pedes.
Ventre tuo nostri clausa esi medicina doloris,
Perpetuumque tuus det medicamen amor.
Ad me si mites convertis, Mater, ocellos,
Sufficit in vultu spes mihi certa tuo est.
Leia gratuitamente Poema à Virgem (De Beata Virgine Dei Matre Maria), de José de Anchieta, obra quinhentista brasileira em latim e domínio público. Texto integral curado a partir da Crônica da Companhia de Jesus do Estado do Brasil, com fontes BLPL/UFSC, OCR próprio, conferência editorial e capítulos em HTML para leitura online no Literunico, busca, redes sociais e pesquisa por IA.
Ainda não há resenhas para esta obra. A primeira leitura comentada pode começar aqui.
Uma seleção criada para acompanhar a atmosfera, os personagens e os caminhos desta obra.
Escolha a arte, confira a disponibilidade e adicione o produto ao carrinho sem sair da experiência.
Adquira Relíquias da Obra e deixe sua marca registrada, criando valor ao item!
Capítulos disponíveis para continuar a leitura.
Nenhuma Relíquia desta obra foi adquirida ainda. Seja o primeiro a eternizar seu nome no acervo oficial!
Conhecer as 100 RelíquiasAinda não há resenhas para esta obra. A primeira leitura comentada pode começar aqui.
Nenhuma posse foi registrada publicamente para esta edição.
Durante a leitura, abra Menu para ajustar a experiência sem sair do capítulo. As preferências de aparência ficam salvas neste aparelho.
Recursos identificados como “em preparo” aparecem para antecipar a evolução do leitor, mas ainda não executam uma ação.
Posso mostrar leituras em destaque, clássicos e Relíquias disponíveis agora no Literúnico.
Escolha um caminho
Dúvidas desta página
As explicações do Aurélio são respostas cadastradas pelo Literúnico.